Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Sic et Odilo, abbas Cluniacensis, qua die defunctus est, Gregorio monacho
multa luce refulgens apparuit seque ęternę beatitudinis pręmio potiri dixit.
Sic quadraginta martyrum apud Sebasten, Armenię oppidum, combustorum ossa in
fluuium proiecta sub aquis ueluti micantium -- 3-621 -- stellarum
imagines lucere visa sunt et ab episcopo, qui ea quęsitum ierat, latenter
collecta reuerenterque seruata. Sic supra Nicolai, Rhemensis episcopi, et
sororis eius tumulum, quos capta urbe effera Vandalorum gens Christum
confitentes peremerat, et lampades ardere uisę et angelorum cantus auditus.
Sic denique multorum uel in sepulchris corpora uel in uisu apparentes
imagines, dum miro fulgore splenduissent, fidem fecere illos ęterni luminis
beatitudinem in cęlesti gloria consecutos; contra eorum prauitatem atque
dementiam, qui ad ultimum usque Iudicii diem et bonis differri dixerunt
paradisum et infernum malis. Quod si ita esset, profecto plus glorię
cadauera sanctorum, nunc suaui odore fragrantia, nunc ingenti luce conspicua
haberent quam ipsę animę nescio ubi neque quo ueterno consopitę.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|