Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Thomę quoque, Cantuariensi archiepiscopo, adhuc uiuo sedem contiguam sedibus
apostolorum a Deo concessam -- 3-625 -- se uidisse dixit quidam, qui
mortuus mox reuixerat. Inde, dum Thomas pro iuribus ecclesię sibi commissę
staret, ab impiis cęsus martyrio coronatur. Dumque illi exequię a clero
agerentur, angelorum accinentium uox audita testis beatitudinis eius fuit
fidemque fecit haud uana fuisse de illo uisa hominis rediuiui, quę apostolis
annumerandum significarant.

|