Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Porro, ut iam perfectioris gratię utamur documentis, ipse Dominus noster
Iesus Christus coram Petro et Iacobo et Ioanne in monte transfiguratus
refulsit, ita ut splendorem illius cernentes futurę beatitudinis dulcedinem
degustarent et bonum est nobis hic esse dicerent. Nondum plene
gloriam eius uidebant, sed tantum quoddam glorię simulacrum. Et tamen, ubi
ipsum sic coruscantem uiderunt, ibi cum ipso quamprimum permanere
exoptarunt. Moysen et Heliam circa eum stare conspiciunt et ecce, quos
nunquam antea uiderant, diuino fulgore mentem illuminante agnoscunt.
Exclamat Petrui: Domine, si uis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum,
Moysi unum et Helię unum. Cur -- 3-618 -- quartum sibi fieri non
petiit? Quia sub eodem tabernaculo cum Domino habitare concupiuit, cuius
aspectum tantę suauitatis esse persensit. Sed cur ab eo Moysen et Heliam
seducebat? Ut ostenderet sufficere sibi solum Christum. Cęterum, ut
imbecillitatem humanę naturę agnoscamus, nubis lucidę superuentu et de nube
diuinę vocis sono conterriti apostoli, in faciem conciderunt. Maiora itaque
restabant, quę nondum sustinere poterant et quibus nunc gloriosi fruuntur.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|