Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Post hęc Helias et Enoch ab Antichristo interempti, ex diuina uirtute
resurgent uiui, ut fideles, qui residui erunt, in spe resurrectionis mox
futurę corroborentur. Legitur enim de ipsis in sibi in Euangelio dixisse: His autem fieri incipientibus, respicite et leuate capita uestra, quoniam appropinquabit redemptio uestra. Et in Iohele propheta: Eum, qui ab aquilone est, procul faciam a uobis, et expellam eum in terram inuiam et desertam. Qui ergo adhuc reliqui cum Antichristo erunt, limphatico quodam furore acti ueluti dementes discurrent ac prę horrore circumspectantes latebram quęrent, et non inuenient, iam liquido cernentes ad scelerum suorum uindictam elementa conspirasse et creaturas pariter omnes contra Creatoris aduersarios iusta indignatione esse commotas. Vnde ad eos Esaias: Vlulate — inquit — quia prope est dies Domini; quasi*corr. ex quia uastitas a Domino ueniet. Propter hoc omnes manus dissoluentur, et omne cor hominis tabescet et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturiens dolebunt. Vnusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustę uultus eorum. Ecce dies Domini ueniet crudelis et indignationis plenus, et irę furorisque, ad ponendam terram in solitudine, et peccatores eius conterendos de ea. Et Hieremias ait: Ecce turbo Domini, furor egrediens et procella ruens in capite impiorum conquiscet. Non auertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui. In nouissimo dierum intelligetis ea. Eadem illis obnuncians Iohel propheta ait: A, a, a, diei! Quia prope est dies Domini, et quasi uastitas a potente ueniet.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.