Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous section

Next section

Caput III / DE DIE IVDICII INCERTA

De die autem illo uel hora nemo scit, neque angeli in cęlo neque Filius nisi Pater. Sic in Marco legimus. Quod si recte interpretari uoluerimus, dicemus: Ideo Pater scit, quia communicat Filio. Ideo Filius nescit, quia nemini reuelat. Non autem putemus aliquid latere Filium, quod nouit Pater, aut quicquam minus esse in Filio quam in Patre, ne in Arrii uel Eunonii heresim erroremque incidamus, qui Filium Patri negant esse ęqualem. Scit ergo Iudicii et diem et horam ille, qui iudicaturus est, sicut et ille, qui omne iudicium dedit Filio et qui cum Filio unum sunt. Sed ob hoc nos diem illum ignorare uoluit, ut semper uerentes, ne forte is crastinus sit, quotidie occurrere illi parati simus. Itaque etiam post resurrectionem suam de ipso die interrogantibus Discipulis respondit: Non est uestrum nosse tempora uel momenta, quę Pater posuit in sua potestate. Hinc et Apostolus ad Thessalonicenses scribens ait: De temporibus autem et momentis, fratres, non indigemus, ut scribamus uobis. Ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini sicut fur in nocte ita ueniet. Cum enim dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. Et, ut ostenderet, qui sunt, quos repente ueniens opprimet: Vos autem, fratres — inquit — non estis in tenebris, ut uos dies illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim uos filii lucis estis et filii diei. Vtique, qui in luce sunt, inuigilant uirtutibus; qui autem in tenebris, in uitia impingunt, et mentis oculis capti, furem uenientem uidere nequeunt. His igitur tanquam fur ueniet ipse tremendi Iudicii dies, quoniam imparatos offendet. Quamobrem diluuio illum comparans Dominus: Sicut in

-- 3-534 --

diebus Noe — inquit — ita erit aduentus Filii hominis. Sicut eium (erant*add.) in diebus ante diluuium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes usque ad eum diem, quo intrauit Noe in arcam, et non cognouerunt, donec uenit diluuium et tulit omnes, ita erit et aduentus Filii hominis. O, miseri et sibimet infensi, qui tanto periculo se expositos agnoscunt et tamen, tanquam nullum sit, negligunt! Comedant, bibant, quantum possunt, gulę uentrique indulgeant, nubant, nubantur aut etiam, ut faciunt, illicitis libidinibus incumbant! Nunquam tantum haurire poterunt uoluptatis, ut non pro eo omnes mundi labores, omnes miserias in uita pertulisse mallent, cum ad eas peruenerint miserias, quarum finis nullus est. Et, si tam nequiter uiuant, tempus, quo iudicandi sint, nescientes, fortasse cras aut perendie futurum, quanto nequius uiuerent, si ad multorum annorum spacium id prorogatum scirent? Vtiliter ergo diem hunc, de quo loquimur, occultum nobis esse Dominus uoluit. Diceret enim quispiam: Hinc ad annos quinquaginta iudicandus sum; cur non interim ocio deliciisque me oblectem iocis risibusque, lusibus uacem, gaudiis pręsentibus non fruar, si tantum temporis ad poenitendum mihi restat? Itaque, dum uitę spacia secum computaret, cupidinibus frena permitteret. Quamobrem hunc secundi aduentus Domini diem ne prophetę quidem deffinire potuerunt, cum cętera omnia deffinissent. Et erit — inquit Zacharias — dies una, quę nota est Domino. Addens quę nota est Domino significauit aliis notam non esse. Danieli quoque de hoc quęrenti responsum est: Vade,*corr. ex Vide Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad pręfinitum tempus. Cęterum, quanuis ignoretur, quando pręfinitum sit, longe tamen esse non potest. Nam in Apocalypsi scriptum est: Ecce uenio cito, et merces mea mecum, reddere unicuique secundum opera sua. Et ante Apocalypsim Esaias: Vlulate — inquit — quia prope est dies Domini, quia uastitas a Domino ueniet. Et iterum: Hęc dicit Dominus: Custodite iudicium

-- 3-535 --

et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut ueniat, et iustitia mea, ut reueletur. Iohel quoque prophea ait: Conturbentur omnes habitatores terrę, quia ueniet dies Domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis. Idem et Sophonias affirmat dicens: Iuxta est dies Domini magnus, iuxta est uelox nimis. Ante hos etiam Abdias propheta dixit: Iuxta est dies Domini super omnes gentes. Et hunc quidem constat prophetare coepisse anno quinto Iosaphat, regis Iuda, et quarto Achab, regis Israhel. Ex quo ad hanc usque diem, qua ista scribimus, computantur duo milia quadringenti triginta septem anni. Quod si tam multo nobis propior factus sit Iudicii dies, quam illis fuerat, qui tot ante seculis proximum uicinumque denunciarint, certe nos eundem iam ad ianuam, iam in limine esse et dicere et credere possumus. Verum, ne incerta pro certis asserere uideamur, concedamus, quod non ita prope sit dies ista, quia mille anni in conspectu Domini tanquam dies una; dum tamen non negetur quandoque uentura, illam euitare nullo modo possumus. Aut uiuentibus sese offeret aut resurgentibus. Quid ergo refert, si ante moriamur quam Iudicium fiat, cum, quandocunque futurum est, tales ante Iudicem sistendi simus, quales hinc decedimus? Igitur, si mille uel plures adhuc anni restant, ut omnibus extremus ille numeretur dies, tunc unicuique nostrum adesse putandus est, cum obimus. Alioquin non ad eos pertineret, quibus iam ante mille quadringentos sexaginta sex annos dictum est: Videte, uigilate et orate! Nescitis enim, quando tempus sit. Et rursum: Nescitis, quando dominus domus ueniat; sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne, cum uenerit*corr. ex ueniat repente, inueniat uos dormientes. Et, ne ad illos tantum dictum suspicaremur, adiunxit: Quod uobis dico, omnibus dico: Vigilate! Hoc est omnibus, et qui tunc erant, et qui nunc sunt, et qui postea futuri sunt. Omnibus quippe uigilandum est, quia stat sua cuique dies, breue et irreparabile tempus omnibus est uitę. Si breue, cur sic uiuimus, tanquam longissimum sit? Si irreparabile, cur ętatem ocio

-- 3-536 --

conterimus, tanquam ea ignauiter transacta repuerascere liceat et non eo concedere necesse sit, ubi et omnis labor irritus est et omnis dolor perennis? Ecce uenio sicut fur — inquit Dominus. Beatus, qui uigilat et custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius. Vestimenta sua custodit, qui gratiam in baptismo acceptam integram illibatamque conseruat. Qui uero eam uitiis deturpauerit et sic Sponsi cęlestis thalamum intrare pręsumpserit, nonne audiet: Amice, quomodo huc intrasti non habens uestem nuptialem? Nonne ligatis manibus et pedibus proiicietur in tenebras exteriores? Ibi erit fletus et stridor dentium. Ibi erit ignis, qui nunquam extinguetur, uermis, qui nunquam morietur. Illi autem, qui uestem hanc uel, sicuti accepit, ita et custodierit impollutam uel postea maculatam poenitentię lachrymis eluere et, antequam dies iste incertus ueniat, mundam puramque reddere curauerit, nonne dicetur: Euge, serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Intra in gaudium Domini tui!Gaudium perpetuum, gaudium plenum, gaudium, quo maius aut melius neque desyderari neque cogitari potest. Profecto, si quem talia et ad bene agendum non mouent et ad male non deterrent, stupidior est terra — nam et ipsa contremiscet, durior est saxis — nam et ea liquescent, asperior est montibus — nam et ii sicut cera fluent, tumidior est cęlo — nam et illud plicabitur ut liber. Adueniet, adueniet dies Domini ut fur et tanquam laqueus implicabit omnes, qui sedent super terram, hoc est, qui terrenarum rerum curis inherent, ut ad contemplanda cęlestia nunquam inde diuertant. Hi humanitatem omnem penitus exuentes et pecudum amplexi naturam, quocunque appetitus fert, eo uadunt, non quo ratio suadet. Facti sunt sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Cum bestiis et feris habitatio eorum est, et ex hominibus abiecti cum Nabuchodonosor foenum ut bos comedunt. Vtinam et cum Nabuchodonosor tandem aliquando resipiscerent atque ad se redirent oculosque a terra sublatos in cęlum errigerent et non cum pharaone obdurati ac semper in omne nefas procliui pręcipitesque mergerentur in profundum.

-- 3-537 --

Nos illis relictis, quoniam et ipsi se reliquerunt, ad diem istum subeundum gnauiter accingamur. Quem quidem uenturum non dubitamus, sed, quando ueniet, nescimus. Vt autem ea quoque parte certus sit, qua incertus est, quotidie eum expectemus, quotidie adesse et ceruicibus imminere cogitemus. Non poterit imparatos offendere, quem semper erimus parati suscipere.

Hęc hactenus. Nunc reliqua propositi nostri prosequentes, qualiter iam Domini et Iudicis nostri e cęlo aduentus apparere incipiet, contemplemur.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.