Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Ignis igitur et terribilis flammę inundatio summi Iudicis faciem pręcurrens
operiet terrarum orbem excedetque montium cacumina et contra naturam suam
ardebunt aquę, siccabitur mare, fontes fluminaque deficient et tanti ardoris
torrens ueluti diluuium late omnia inuoluet. Sed arca, qua aliquis euadere
posset, nulla erit. Bonos malosque simul fluctus iste igneus absorbebit, sed
bonos expiabit, malos uero affliget tantum. Et idem ardor aliis erit in
salutem, aliis ad poenam, dicente Malachia propheta: Ecce enim dies
ueniet succensa quasi caminus. Et erunt omnes superbi et omnes facientes
impietatem stipula. Et inflammabit eos dies ueniens dicit Dominus
exercituum, quę non derelinquet eis radicem et germen. Et orietur uobis
timentibus nomen meum Sol iustitię et sanitas in pennis eius. Id
sane ita erit, quemadmodum etiam nunc uidemus aurum in igne purius effici,
lapides et ligna corrumpi et in cinerem redigi. Illo pręterea igne terra et
cęlum immutabuntur, dicente ipso Domino: Cęlum et terra transibunt, uerba
autem mea non pręteribunt. Vnde in Psalmo dicitur: Initio tu,
Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cęli. Ipsi
peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut uestimentum ueterascent. Et
sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et
anni tui non deficient. Et tunc demum terra cultoribus suis uacua
relinquetur et ubique erit uasta solitudo. Nullus prorsus usquam locorum
erit, non homo, non iumentum, non pecus, non fera, non in mari piscis, non
in aere uolucris, non saltem sub terra uermis, nullum postremo animal tanto
incendio -- 3-548 -- superesse poterit. Quod quidem per Sophoniam
significauit Dominus dicens: Congregans congregabo omnia a facie terrę,
congregans hominem et pecus, congregans uolatilia cęli et pisces maris;
et ruinę impiorum erunt, et disperdam homines a facie terrę. Quam
rem et Hieremias propheta in spiritu admirans inquit: Aspexi terram, et
ecce uacua erat et nihil; et cęlos, et non erat lux in eis. Vidi montes,
et ecce mouebantur; et omnes colles conturbati sunt. Intuitus sum, et
(ecce)*om.
non erat homo; et omne uolatile cęli recessit. Recte ergo ab Apostolo
dicitur: Deus noster ignis consumens est.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|