Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Post hęc autem iussu Domini angelica uox intonabit mundum concutiens et
mortuos ab Adam usque ad nouissimum hominem omnes ueluti e somno excitans.
Omnes repente resurgent uiui, suis quisque artubus incorporabitur et
capillus de capite eorum non deficiet. Sic quippe per os Zacharię loquitur
Dominus et ait: Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos.
Hoc significauit Hieremias, cum prophetaret, dicens: Dominus de
excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit uocem suam; rugiens
rugiet -- 3-549 -- super decorem suum; celeuma quasi calcantium
concinetur aduersus omnes habitatores terrę, quia iudicium Domini cum
gentibus. Dicens super decorem suum et aduersus
habitatores terrę iustos et iniustos complexus est. Quia omnes
quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Sic et Iohel propheta:
Dominus — inquit — de Syon rugiet, et de Hierusalem dabit
uocem suam, et mouebuntur cęli et terra, hoc est, boni et mali simul
resurgent. Longe tamen diuersa erit horum illorumque conditio teste Apostolo
sic inter utrosque discernente: Ipse Dominus — inquit — in iussu
(tubę)*om.
et in uoce archangeli et in tuba Dei descendet de cęlo. Et mortui, qui in
Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui uiuimus, qui relinquimur,
simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aera. Et sic
semper cum Domino erimus. Mali ergo in terra, quam dilexerunt,
relinquentur, boni autem cęlum uersus in sublime tollentur, eo quod illorum
conuersatio semper fuerit in cęlis. Qua autem ętate resurrecturi simus, idem
declaret dicens: Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis
Filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram ętatis plenitudinis Christi.
Cęterum eorum quoque, qui saluandi erunt, corporibus diuersa inerit
claritas. Quanuis enim eiusdem generis semina sint, aliud tamen centesimum
fructum reddit, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. Quam diuersitatem
Paulus edisserens ait: Alia claritas solis, alia claritas lunę, alia
claritas stellarum. Imparia quidem merita, sed in omnibus idem Deus.
Et, quia Deus charitas est, mutuus inter illos amor efficiet, ut beatitudo
singulorum beatitudo simul omnium sit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|