Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Salomon, et ipse aliquando peccator, sed per poenitentiam iustificatus,
arguet peccatores de inconstantia eorum, qui ad omnem fortunę flatum
circumaguntur, et dicet: Auersio paruulorum interficiet eos, et
prosperitas stultorum perdet eos. De impiis: Impii — inquiet
— de terra perdentur, et qui inique agunt, auferentur ex ea. De iis,
qui ocio tempus terunt, quod exercendę uirtuti impendere deberent, dicet:
Vsquequo, piger, dormies? Quando surges e somno tuo? Paululum
dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus tuas, ut dormias.
Et ueniet tibi quasi uiator egestas et pauperies quasi uir armatus.
Et ad improbos conuersus inquiet: Sex sunt, quę odit Dominus, et
septimum detestatur anima eius: oculos sublimes, linguam mendacem, manus
effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas,
pedes ueloces ad currendum in malum, proferentem mendacia testem
fallacem et eum, qui seminat inter fratres discordias. Iterum
aduersus mendaces proclamabit: Abominatio est Domino labia mendacia.
Et rursum: Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia
loquitur, non effugiet. Illis quoque, qui in iocos risusque plus
ęquo effusi sunt, ita denunciabit: Risus dolore miscebitur, et extrema
gaudii luctus occupat. Et, quoniam occultę cogitationes
examinabuntur, dicet: Abominatio Domini cogitationes malę. In eos
uero, qui tergiuersantes obliquato iudicio recti tramitem deserunt, sic
decernet: Et qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis
est uterque apud Deum. Et illos, quibus institutio spiritalis
ludibrio esse solet, damnabit dicens: Parata sunt derisoribus iudicia, et
mallei percutientes stultorum corporibus. Et illos, qui parentes
probro lacerant: Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lumen eius
in mediis -- 3-564 -- tenebris. Rursum alibi: Oculum, qui
subsannat patrem, et qui despicit partum matris suę, effodiant [*] eum
corui de torrentibus et comedant eum filii aquilę! Et de his, qui ad
hereses declinant, inquiet: Vir, qui errauerit a [**] uia doctrinę, in coetu
Gigantum commorabitur. De illis quoque, qui de usura, furto, rapina
aut aliquo turpi lucro elemosinas offerunt, dicet: Hostię impiorum
abominabiles, quę offeruntur ex scelere. Superborum etiam
arrogantiam contundens dicet: Per tria mouetur terra et quartum, quod non
potest sustinere: per seruum, cum regnauerit; per stultum, cum saturatus
fuerit cibo; (et)***om.
per odiosam mulierem, cum in matrimonium fuerit assumpta, et per
ancillam, cum fuerit hęres dominę suę . Post hęc impiis maledicet:
Non sit bonum impio nec prolongentur dies eius, sed quasi
(in)****om.
umbra transeant, qui non timent faciem Domini.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|