Marulić, Marko (1450-1524) [1496], Venerabili pręsbitero Brachiensi Marco Prodich salutem, versio electronica (, Split), Verborum 155, Ed. Branimir Glavičić Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepist14960510].
Grata mihi fuere munera ab charissimo amico, fratre tuo, Hieronymo allata, sed
pergratum mihi fuit audire te nauare operam ad instituendos in Dei timore et
informandos in humanioribus literis nepotes tuos. Nullum aliud opus magis Deo
acceptum et Christianę rei publicę utilius peragere potes. Perge ergo,
condiscipule amabilis, animo forti, ne Salonitanorum genus a maiorum uirtute
desciscat. Vos quidem e Salonę urbe originem trahitis, quoniam, etsi post
miserabilem eius cladem plures illius nobiles familię hac in ciuitate se
locauere, plures itidem in ista insula substiterunt. Sed hęc tu probe noscis ex
monumentis in nostra adolescentia lectis, quę apud uos quoque extarent, nisi
anno MCCLXXVII in ista domo communi conflagrata ab Almissanis fuissent.

|