Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina].

Next section

1.
Nos modo, si quemquam dederit fortuna secundum,
Conquerimur, laeti si quis at hostis adest.
Iam nitidas nostris labris non tingimus undas,
Sed potius tristes nunc iuuat esse cibos.
Non aliter quam cum deserta coniuge turtur
Immemor escarum flebile carmen habet.
Carminibus uultur raucis mihi semper ad aures
Personat et cornix tristia signa canit.
Non nisi nocturnum fas est mihi cernere tempus:
Vtque fugit lucem noctua, nos fugimus.
Si genus horrendae sortis quis nescit iniquum,
Inspiciat nostrae fata seuera necis.
Rupibus in mediis animalia cuncta quiescunt,
Mollius haec trunco, frondibus illa cubant:
Ast ego uana deum sub diuo numina maestus
Conqueror et fractam spemque fidemque gemo.
En uiret omnis ager, tamen at mihi sicca uidentur
Omnia: nil maestos tempora laeta iuuant.
Si lacrimis uocem confundimus, hei mihi nullus
Mitiget alloquio tot mala nostra pio.
Huc age, Tartareus foedi regnator Auerni,
Huc tuus aduertat portitor ipse ratem
Meque per obscurum traducat ad infera pontum
Regna: decet maestos maesta tenere locos.
Signa iuuant alios felicia, Pallados arbor:
Nos cupimus Martis bella tremenda feri.
Vndique iam cupimus gladios a caede rubentes
Et simul horrisonas Martia signa tubas.
Splendida tecta iuuant alios; hi lacta fluentes
Exoptant fontes mellifluumque mare:
Ast ego, terra, tuis modo uellem degere fossis,
Aequora quam uellem sanguinolenta forent.
Nempe tulit multis cursus fortuna benignos
Et pietas multis non inimica fuit:
Ast mihi saeua dedit sors nigros undique casus,
Impia caelicolae fata dedere mihi.
Sunt quibus alma placet peruoluere lumina caeli
Quosque decet nitidi splendida forma poli:
Ast caderent uellem nunc mundi sidera, Phoebus
Lunaque uel totum frangeret axis onus.
Sunt et qui cupiant contentum cernere quemquam
Felicesque hilari uiuere pace uiros:
Ast ego ut inuadant omnes rabiesque furorque,
Discordesque sient uentus et unda precor.
Ignibus absumptos fluctus modo cernere uellem,
Vellem fulminibus scindier omne solum.
Tristis ubique gemat luctus, suspiria, tristis
Sit timor et lacrimis mixtus ubique dolor.
Hippotades soluat tumidos nunc impiger utres
Aeolus et uentis uim ferat ipse suis.
Sparsa cadant magnum nunc moenia cuncta per orbem,
Aethera serpentum peruolet omne genus.
Quisque foret Tityus renouato uiscere uellem,
Sisyphiis poenis omnia plena forent.
Exeat immensum Furiarum foeda barathrum
Turba, graues uolucres conueniantque simul.
Bis comes et rabidus ueniat Canis ore trifauci,
Qui uorat humanum dilaniatque genus.
Sitque Chaos nigrum nunc undique nubibus atris,
Atra uelim miseris sidera cuncta uiris.
Hesperus et fiant utinam modo Lucifer unum,
Quaque cadit Phoebus efferat inde iubar.
Inque caput cunctos uellem conuertere ferrum,
Verteret in patriam quisquis et arma suam.
O utinam caelum fieret Plutonia sedes
Et fierent summi Tartara regna Iouis.
Filius et patrem manibus trucidaret iniquis,
Interimat fratrem frater ubique suum.
Non aliud quicquam decimus circumsonet orbis
Quam mortem, mortem cuncta elementa sonent.
Si mihi saeua darent Oenidae fata sorores,
Illicet haec auidis ignibus ipse darem.
Tantalias uellem durus perdiscere sortes
Et Phaethonteae fulmina ferre necis.
Vtque Erysichthonius consumpsit uiscera quondam,
In proprium corpus dentibus ire uelim.
O mihi cuncta ferae laniarent membra dolenti,
Alter ut Actaeon et miser ipse forem.
Quas ego non poenas, quae non discrimina ferrem,
Dummodo tot mortes clauderet ima dies.
Quid dolor humanos non iussit ferre? Manerem
Nunc Ixioniis in miser ipse rotis.
Sint mihi signa deum contraria, nil ego curo
An fuerint Martis falciferique senis.
Ite procul Veneris felicia sidera faustae,
Ite procul placidi candida signa Iouis.
Augurium nigro sit nostrum nomine tinctum
Semper et auspiciis sint maledicta meis.
O mihi damna forent cunctis oppleta ruinis
Inque meum ruerent omnia bruta caput.
Rupibus, Aetna, tuis cudunt quae fulmina Brontes
Et Steropes: feriant in caput illa meum.
Gorgon saeua, ferox ueniat Mezentius in me
Centimanusque Gyas impius atque Nero.
Barbara corda feri uellem sentire tyranni,
Aeri Perilleo qui mea membra daret.
Quid Marium, quid te, crudelis Sulla, superbe
Quid Capaneu, quid te, Pyrrhe cruente, feram?
In mea nunc uestros conuertite fata furores,
Tydes in nostrum dente ruatque caput.
Denique, ne ueterum memorem monumenta uirorum,
Ipse miser paterer quot subiere mala.
Cur igitur, Lachesis, tantum mea stamina profers
Totque malis nolles ponere dura modum?
Fila precor frangas; iam fusos rumpite, Parcae:
Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
Heu uarium, caecum, fallax, heu temporis aeuum
Mobilis. O mundi gloria uana, leuis.
Falsus amor, nostro contraria cura labori;
Vana est spes ueneris, uanior ipsa fides.
Nunc mihi delicias sperabam, nunc ego pacem:
In leuibus zephyris spes mea fixa fuit.
Conqueror heu ueneris falsae de pace caduca
Et lacrimans maesta proelia mente gero.
Hoc scelus illa iubet nostro quae funere gaudet,
Ingenio cuius nomen ad astra tuli.
Quid moror infelix? Quid enim mihi denique restat:
Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
Impia fata deum, cur tantos ferre labores
Me sinitis? Saltem uos, rogo, detis opem.
Confiteor, superi, uos reddere praemia dignis
Et meritum nocuis, impia fata malis:
Ast ego quid merui? Quid nunc peccauimus ipsi?
Parcite, non digne tot mala nempe gero.
Di facerent uarias o possem sumere formas
Induere et uultus nunc miser ipse nouos,
Vt melius dulces possem perquirere amores,
Vt dominam peterem protinus ipse meam.
Sed quia caelestes non praebent talia nobis:
Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
Non cuiuis liceat flauum simularier imbrem
Inque sinum dominae procubuisse suae.
Non taurum liceat cuiuis, non fingere cycnum,
Nec deus aut quisquis Iuppiter esse potest.
Quod si forte alios possem mihi sumere uultus,
Si facies posset nostra referre Iouem,
Ipse darem finem tam longo nempe dolori,
Nec fieret fletus ulla querella mei.
O mihi ceratas aptaret Daedalus alas,
Vt sequerer lumen protinus ipse meum.
Non mea planta tuas imitatur, Daedale, pennas,
Nec leuibus plumis praeda tenenda fuit.
Quid loquor infelix? Nil prosunt uerba dolori:
Mors o uenias misero nil metuenda mihi.
Hanc ego Tarpeiam nunquam confringere sperem,
Exclusit quae nos ad mala tanta foras.
Quo latites, Circe? Quo nos, Medeides herbae,
Aufugitis? Dominam reddite quaeso meam,
Quae mihi cor leuibus reddit penetrabile telis,
Quae rapidis flammis uulnera nostra fouet.
His nec Apollinea possit medicarier arte,
Hippolyto medicam quae tulit ante manum.
Hei mihi, cum nostrum non sit medicabile uulnus:
Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
Quae mihi sola fuit tantorum causa laborum
Sola potest nostri finis et esse mali.
Sola meos poterit, si uult, compescere luctus,
Vulneribus nostris esse medella potest.
Haec est illa mali spiritus quae funera semper
Suadet: et hei finem mortis habere negat.
Auxilium petimus, nostra nos luce dolentes:
Dura manet surdis auribus illa tamen.
Immemor est nostrae quam durae sortis iniqua;
Me miserum! curat tot mala nostra nihil.
Non licet ulterius sine dulci uiuere amore:
Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
Supplicium uideas modo lux tu candida nostrum,
Vndique tot lacrimas, tot gemitusque graues.
Qualiter et fugimus clarum modo cernere Phoebum,
Inspicias querulos quos facimusque modos.
Quamque piget lucis cernas rogo lumine grato
Cui misero et quoties uota fuere mori.
Verba damus leuibus uentis foribus quoque duris;
Fabula sum cunctis inde ego nota locis.
Ipsa manes surdis tamen at mihi surdior undis
Aegrotoque negas tu mihi ferre manum.
Proh scelus indignum! dilecta linquor amica:
Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
Saeua precor uenias rabidarum turba ferarum,
Dentibus ut duris uiscera nostra uores.
Iam uenias nigrae moderator maximus aulae,
At querulis ponas fletibus ipse modum.
Cerberus immanis tandem tria guttura pandens
Faucibus accipiat uiscera nostra suis.
Quaeque fouet nostras auido nunc igne medullas
Accedat, nostram cernat ut illa necem.
Saeuus Amor, uenias: satiabere sanguine nostro;
Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
Qui modo cumque meos felix imitabere amores,
Iam poteris damno cautior esse meo.
Quisquis is es, uerbis ne te modo demorer, audi:
Sit satis hoc speculum me tribuisse tibi.
Ille erit o quoties felix quotiesque beatus
Sumptibus alterius qui didicisse potest.
Nos tamen at nostrae ueniam praebebimus hosti,
Tot lacrimas et tot quae mala longa dedit.
Denique sit mea mors totum uulgata per orbem,
Damna per exemplum sint fugienda meum.
Vade, meum nigro uestitu flebile, carmen,
Ante pedes cuius non licet ire mihi.
Non sine honore tamen uolumus te cernere castam,
Contulerit quamuis tristia fata mihi.
Nec mora cum fueris perlectum; protinus illam
Desere: felices et loca laeta fuge.
Cum mare, cum terras lustraueris ordine longo,
Descendas nigri regna profunda Iouis.
Nos ubi tum cernes cum maestis uana gerentem
Saecula mundanam spemque fidemque leuem.

Next section


Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.