Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina].
Previous section

Next section

53. Marco Marulo in ualle Surda commoranti
Cultor et antistes Surdae, celeberrime, uallis,
Marule, perpetui regis amator, aue!
Cuius in auxilium fidei dictamina nostrae
Plura uigent, scriptis annumeranda sacris.
Cuius honoratae uolitant insignia famae
Praemia, Pieriis digna referri modis.
Scire uelis fortasse tui quid Marce, sodales,
Quid faciant fratres, quid pia mater ait?
Ipsa tuos patria infelix qua mente recessus
Pertulerit? Num quid fleuit amica cohors?
Barbarus haud aequo dictus cognomine quaestor
Te loquitur, de te somnia fera refert.
Si quis ait scriptum quod te misisse, "Salutat -
Interrogat - num me Marulus anne meus?"
Huic, ubi pro certo missam uidet esse salutem,
Labuntur lacrimae maesta per ora piae.
Moribus excultis Aloysius atque Marinus
Heu ueluti amissum te sibi uterque dolent.
Hi prece sollicita sacratum numen adorant,
Vt possint tecum uiuere siue mori.
Nicoleon sine te Petrarcha nec incubat aris,
Vt prius: oranti tu sibi in ore sonas.
Te meminit superos tacita si uoce fatigat,
Te licet absentem nocte dieque refert.
Carmen ubi accepit factum de Virgine Sancta,
Hieronymus de te, Marule, mira canit.
Hoc sonat ad citharam; laudat per compita, stringit
Pectoribus; grates hoc tibi semper agit.
Incolumes tibi sunt fratres, carissima mater
Viuit adhuc, sine te si tibi uita foret.
Heu patria altisonas subicit gemebunda querellas,
Vulsa comam, lacerum pectus et ora notat.
Nam modo qui fueras Spalatensi solus in urbe
Omnibus exemplar consiliumque decus,
Tam cito raptus abis, abiit tecum omnis honestas
Et probitas uitae religioque fides.
Nos sine te laeti nequaquam uiuimus; auget
Tot mala nostra tuae facta ruina fugae.
Viuimus et si uis nostram cognoscere uitam,
Accipe, pars animae maxima, Marce, meae:
Egredere e muris nihil est nisi Turcicus horror,
Praeda cruenta, neces, flamma, querella, fuga.
Villicus accurrens albo et sine sanguine uultu,
Dat captiuorum nomina, bella refert.
E speculis custos trepidi dat signa tumultus:
"Heu fuge, - conclamat - praecipitato fugam!"
Quisquis ad arma uocans se praeparat, arma resultant;
Arma gerit iuuenis, currit ad arma senex.
"Pax intra muros tamen est laudanda, sed, inquis,
Haec solet externum saepe leuare malum."
O utinam pax ista foret! Maiora sed intus
Bella tument, odiis heu maledicta nouis.
Qualia Romulei nunquam uidere nepotes;
Aetas non uidit qualia nulla prior.
Natus it in patrem, saeuissima filia matri est;
In socerum dirus suscitat arma gener.
Frater in auxilium fratris non sperat, amico
Nullus amicus adest; nunc nepos odit auum.
Cognatum, cognate, caue! Stat quaeque sorori,
Tamquam priuigno saeua nouerca, soror.
Iurgia, si rixas, si quis conspexeris iras;
Saeuitiam, lites, conuiciumque dolum.
Protinus accurrit populi non parua corona;
Interroga, quid sit? - Ista propinquus agit.
Nullus amor; quae sunt miseris solacia rebus?
Prospicis arma foris, prospicis arma domi.
Interea felix tu laeta mente reponis
Otia, candidulis candidiora rosis.
Integer expectans aeternae praemia uitae,
Irrides nostri temporis exitium.
Inconcussa fides suffert tentamina mundi,
Concilias Christum dum tibi, Marce, tuum.
Quem pro Francisco uelis exornare misello,
Perpetuo sic te donet, amice, bono.
Previous section

Next section


Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.