Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina].
60. ad Marcum Natalem, fratrem suum
De numero fratrum remanens, carissime frater; O mihi pars animae maxima, Marce, meae. Cultior a teneris annis qui crine dicato, Christe, tibi et Petro domnica templa regis. Gratia miraris quonam fugit illa iuuentae, Qua uelut hesterno tempore notus eram. Pallida cur macies graciles abduxerit artus; Cur faciem nobis ruga senilis arat. Nostra quod albescunt imitantia tempora cycnum; Ostendit Scythicas cur mea barba niues. Quae quoque causa meam uitiauerit aemula formam; Aetatis quare est facta ruina meae. Anne uides quod cuncta rota properante senescunt, Quodque uices primis posteriora ferunt. Omnia diuino uoluuntur ab ordine, mundus Et cum mundanis forma caduca bonis. Anne uides quod nos nostri genuere parentes, Nos sumus inde patres, filius inde nepos. Publicus hostis ad haec nulla oblectamina uitae Suggerit, horrisonas incutiendo minas. Nocte dieque dolor, circum discrimina mille, Mille sonant; hinc nos angit et inde metus. Tempora temporibus subeunt grauiora; moramur Vix intra muros, nec licet urbe mori. Adde quod et natis non ultima cura leuandis Est mihi, res tenuis forsan et apta minus, Qua numerosa domus possit tractarier et qua Omnimoda possit commoditate frui. Scis bene quod nostrae placuerunt otia menti Semper et in studiis molliter esse meis. Insueto noua colla iugo corrumpere taurus Dicitur, inuitum dum toleratur onus. Fortius indomitas durissima frena lupati Excruciant fauces quadrupedantis equi. Sic me, quem docuit patientia nulla laborem Posse pati, patior sic mage, crede mihi. Num tibi causa leuis? Num sunt haec taedia parui? Visa satis Lachesim sollicitasse meam. Heu Lachesim tetricam, quae me iubet esse senili Confectum forma, nec tamen esse senem. Hanc mihi si demas, Pylio sim Nestore maior; Mygdonio liceat sim seniore prior: Illicet extentis rugis uulsisque capillis, Canities per quos, signa futura, damus, Exsurget mea forma recens, reuirescere primum Incipiet iuuenis; sic tibi frater ero.
Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.