Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina].
Previous section

Next section

9. Ad Franciscum Martiniacum ut elegiaco carmini se totum tradat
Sacra Venus puerum cum corripuisset Amorem
(Quod sine uate nihil tot sua regna forent),
Protinus assumpta pharetra cithareius Cythereius ales
Dicitus Dicitur ante tuos aduolitasse pedes.
Inde ubi conspicuum ueluti cum numen adorat
Inferius, supplex talia uerba dedit:
"Hactenus excultus uiguit, Francisce, Catullus;
Nasonis uiguit gloria, Gallus erat.
Tot prius excelsi modo conticuere poetae,
Quadriiugis quorum fama triumphat equis.
Nunc mea regna uides, totum diffussa diffusa per orbem,

-- 21v --


Turpiter obducto contumulata situ.
Nullus adest tantum pulchro qui carmine numen
Ponere flammigera (proh dolor!) arte uelit.
Imperium sine fine mihi, mea regna sub aequor;
Iura damus, gemini sunt mea sceptra poli.
Et tamen exquiro, titulos cui dicere nostros,
Cui liceat tanti gesta referre ducis.
Proh scelus! imperium cuius non despicit aether,
Cum Ioue Neptunus quem timet: ecce rogat.
mirthea Myrtea serta geres, genetricis praemia nostrae,
Praemia funereos non subitura rogos.
Quae modo nos ad te missit misit , sacrate poeta,
Vnus ut e nostris uatibus esse uelis.
Esto Cupidinei felix tutela triumphi,
Esto meus uates, signifer esto meus."
Dixit et ornauit doctam diademate frontem;
Imposita est capiti sacra corona tuo.
Ergo age, luctificos omite omitte , poeta, tumultus,

-- 14r --


Desine grandiloquo bella tonare sono.
Effera Dalmaticis quotiens Coruatia campis
Irruerit, Turcae quam nocuere feri.
Mille per Adriacas fluctus memorare carinas
Desine cur Veneti signa leonis agant.
Sanguineis Bellona comis procul, ira furorque;
Classica terribiles effugiantque tubae:
Dulcis amor, dulces tibi sint in corde mente puellae:
Sit coma, sit niuei grata rapina pedis.
Argutos cantet, cantet tua molis mollis ocellos
Musa, papillarum quam duo poma tument;
Iurgia nocturno rixantia tempore amantum
Scribito, liuentes, lactea colla, notas.
Docta corymbiferis ornabis tempora sertis,
Hac tua nobilitas scandet in astra uia.
Inter honoratos felix cantabere uates,
Spalaetum per te nomen ad astra feret.

Previous section

Next section


Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.