Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dragišić, Juraj; Crijević, Ilija; Karlo Pucić; Frano Galatin (non post 1445-1520; 1463-1520; 1458?-1522; floruit 1499) [1499], Oratio funebris habita pro magnifico et generoso senatore Iunio Georgio patritio Rhagusaeo, versio electronica (), 28 versus, verborum 2459, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; poesis - epigramma; prosa oratio - oratio] [word count] [dragisicjoratio].

Next paragraph

Admirabili divinae artis opificio si diligenter animo revolvere voluerimus, ipsum hominem esse conditum inveniemus, Rector excelse, P. optimi senatoresque amplis., cui parens ille deus corpus terrenum (id enim elementum in eo praecipue viget et dominatur), animum autem caelestem omni mole carentem indidit, ima summis, terrenis plusquam caelestia, caducis immortalia miro nexu copulavit summaque amicitia atque mutua benivolentia coniunxit. Nam et si animus tanquam caeligena quidam superas ac sydereas suapte natura exoptet domos, et stellifera, immo et sublimiora atque immobilia illa (cuncta nanque quae moventur sub immobili clauduntur corpore) percupiat tecta, tanto tamen benivolentiae vinculo huic terrestri nectitur corpori ut extra illud esse omnino abhorreat, in illo permanere manibus pedibusque nitatur, tugurium hoc satis vile aulae regiae anteponat, atque (caeteris paribus) isto in fragili corpore quam in caelis habitare malit suaviusque illi foret summo perfrui bono non separatum quam etiam caelos incolentem potiri deo a corpore seiunctum. O miram oppositorum amicitiam! o certo ingentem atque omnibus paene abditam divini operis virtutem! non enim iam pares cum paribus veteri proverbio congregantur, non simile, sed contrarium et dissimile, natura contra naturam, expeti videntur. Enim vero unde ipsi animo qui spiritus purus est tanta cum corpore 2v familiaritas? unde tam dulcis societas? unde tam suave contubernium? accedite et si audire lubet huiusce rei causam me vobis hodie aperiente accipite. Locum et pars quod sint quove pacto sese respiciant cum multarum rerum periculo tum ipso loquendi modo didicistis. Novi vos non negaturos sed concessuros apertissime parti unicuique tum melius esse quum suo toti iuncta fuerit illudque constituerit; naturalia nempe munera quum adsunt et habentur oblectant, quum vero absunt maerore afficiunt. Nihil autem parti, praesertim ei quam phisicam appellamus, quam alteram perficere vel ab altera perfici parte antiquius est: expetit forma natura ipsa duce non minus iungi materiei quam materies formae; et si enim illa det (ut aiunt) esse, materia vero suscipiat, non tamen minus expetit forma tribuere quam materia excipere. Quod si quis vir liberalis aut magnificus consideraverit, in se ipso verum esse agnoscet; avide nanque is tribuit cum maestitia suscipit. Audite mirabilius quemadmodum viro magnifico suavius est dare quam illi cui confert accipere: sic nimirum dulcius est ipsi animo vitam corpori tribuere quam corpori eam recipere. Beatius enim est dare ac excellentius quam excipere: quo autem munera excelentiora fuerint, eo avidius expetuntur; quo ut non minus animus iungi corpori quam corpus animo expetere sit autumandus exactior atque perfectior futurus quum et vitam corporis tribuet et in suo extiterit toto illudque constituerit. Quorsum haec? ut agnoscatis animos nostros non esse his in corporibus veluti nautas in naviculis ut plerique Platonicorum existimavere; nam ipsos esse quodam eudemonas aut Lares vel laruas .n. lemures aut genios; neque esse angelos illos (ut nonnulli finxere) qui in grandi illo Michaelis cum dracone conflictu neutri parti 3 adhaeserint, sed quasi indifferentes perstiterint, eamque ob rem in haec corpora detrusos quo utram partem sequi decreverint examinarentur et ita vel cum malis poenas luerent vel cum bonis perfruerentur aeternis; opinio delira certe atque explosa hominum inimicos quae animos autumat esse. Nil enim est tam rationi contrarium quam angelos detrudi vique persistere in loco aliquo; hi quoque nesciunt contra deum esse qui non sit cum deo et illum qui ei non adhaeret seiungi et odio habere qui aperto amore non prosequitur; non sunt itaque animi nostri daemones aut angeli ulli, sed species hoc est formae et actus vel, ut Aristotelico utar vocabulo, corporum humanorum endelechiae. Non est quoque animus humanus natura integra ut daemon seu angelus, sed humanae naturae pars nobilior et forma corporis. Quorsum iterum haec? quo non putaretis animum eo modo esse in corpore sicuti in compede aut ergastulo, ita ut quum e corpore discedit veluti e custodia quadam atque vinclis evolet. Eo namque concesso vi, non natura, corpori iungeretur et solutus libenter, tanquam liber factus, abiret atque in id redditum abhorreret, neque forma corporis esset, neque pars totius naturae humanae est; tamen fateor aliqua ex parte animo haec nostra caro compar et carcer quia pater rex statu (peccato primi parentis destituto necdum pleno restituto) ipsum premit suoque pondere gravat. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, ea tamen dare eorum mutua amicitia quam ipsa natura conciliavit et peperit sublata ivisse non censenda est; adventitia quippe non praeiudicant naturalibus. Quorsus tertio illa induximus? quo certiores vos redderem animum extra vi persistere; ex quo enim est forma corporis, illi conecti iterum semper natura 3v cupit; cupidinem autem naturae vacuam nostis esse omnino non posse tritumque id vobis esse nullum violentum perpetuum fore. Ex quibus quid sequatur novi vos iam accepisse: redibit profecto iterum animus corporique iungetur, vel violentum erit perpetuum et naturae desideria erunt vana. Quod si haec posteriora impossibilia ductis, illud certo tanquam necessarium, ut pueri, opus est et haec ratio animorum immortalitate et naturae cupidine, quae non potuit supervacue ab illo (qui nihil agit frustra) infundi, et concessa animos esse corporis formas concludi et perorari evidenter, atque necessario manifestum est. Et quum tanta sit probatio: et convenientia inter corpus et animum ut idem aliud vivificare quam suum corpus nequeat, quid restat nisi ut denuo illud corpus ita raperetur quo ipsi animo fiat idoneum domicilium, quo, inquam, ab eodem apte vivificari possit? Qui tandem eveniet? erit iterum idem homo integer; vivet aevo perpetuo; totus erit immortalis ita ut iam nullo modo mori: neque, sit hic praecesserint merita, quicquam sinistri pati possit et in corpore tam dilecto constitutus videbit regem suum in decore suo, oculo quidem mentis divinitatem, carneo autem Christi humanitatem intuebitur. Nunquam senio, nunquam morbo, nunquam afficietur vel parvulo dolore. Fugiet mors, abstergeatur lacrimae, non erit luctus. Priora enim haec et huiusce miserabilis vitae conditiones, posteriora sunt gaudia exultationes tripudia.

Next paragraph


Dragišić, Juraj; Crijević, Ilija; Karlo Pucić; Frano Galatin (non post 1445-1520; 1463-1520; 1458?-1522; floruit 1499) [1499], Oratio funebris habita pro magnifico et generoso senatore Iunio Georgio patritio Rhagusaeo, versio electronica (), 28 versus, verborum 2459, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; poesis - epigramma; prosa oratio - oratio] [word count] [dragisicjoratio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.