Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 59 --

autem generibus diximus. [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 124,4 [ERROR: no reftable :](Romani) Et in octaua uoluntariorum ciuium Romanorum : id est eorum qui ultro se obtulerant in militiam, uolones olim dicti quia post Cannensem cladem serui in militiam recepti acceperunt libertatem quum sponte se obtulissent. [ERROR: no reftable :]quum... obtulissent ipse addidit in margine , [ERROR: no reftable :]Cf. Mai. 'Volones' [1], [2]; cf. In epigr. 140,2 Qui peregrinę , inquit, conditionis probati erant : [ERROR: no reftable :](Delmatę) id est non Itali noscebantur, sed Delmatę. Qui quina et uicena stipendia aut plura meruerunt : id est qui quinquies et uicesies uel pluries in expeditione belli fuerunt. [ERROR: no reftable :](Tria missionum genera) Item dimisso honesta missione : triplex fuit missionis ratio: honesta, quando exacto militię tempore miles dimittebatur; causaria, quando uitio corporis uel mentis parum idoneus putabatur; ignominiosa, quum ob delictum aliquod exautorabatur. Emeritis stipendiis : id est persolutis. Emeriti enim dicuntur militia soluti. Singuli singulas : per hoc intelligimus uni uiro nefas fuisse plures habere uxores. A. D. III : a die tertio Idus Iulias. Marco Lollio : hęc equitum nomina. Pediti : et hęc peditum. In fine ponuntur nomina liberorum posterorumue. De magistratibus autem qui hic Domitiano tribuuntur in pręcedentibus est tractatum. [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 2,1; 68,2; 71,2

125.6. Nihil aliud hoc loco explicandum restat nisi quod et te ius Romanę ciuitatis possidere credi par sit,
Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.