Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 9 --

quod uidelicet ea sacra ab illo facta fuerint quę Latinas ferias appellabant. [ERROR: no reftable :](Latinę ferię) Hęc in Albano monte fiebant et inde carnem petere a Romanis populo Latino ius erat. Illic enim primitus Latini cum Romanis foedus percusserant et ex eo annua sacra instituta. [ERROR: no reftable :]Possumus eqs .: cf. Mai. 'Latinae feriae'

16 . [ERROR: no reftable :]A 85/2, ubi Romę; cf. CIL VI 1139 In quodam arcu

IMP. CAES. FL. CONSTANTINO

P. F. AVG. S. P. Q. R.

QVOD INSTINCTV DIVINITATIS

ET MENTIS MAGNITVDINE CVM

EXERCITV SVO TAM DE TYRAN-

NO QVAM DE OMNI EIVS FACTIO-

NE VNO TEMPORE IVSTIS REM

.P. VLTVS EST ARMIS ARCVM TRI-

VMPHIS INSIGNEM DICAVIT.

16.1. [ERROR: no reftable :](Constantinus) Hoc quidem propterea quod Maxentium, Herculii Maximiani filium, a prętorianis militibus Augustum appellatum ad pontem Miluium uicit atque interfecit anno imperii sui VI. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron. A. D. 312 [= 310], A. D. 318 [= 316] Deinde idem anno XXVI pacem dedit Christianis, idolicolarum templa subuerti iussit. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron. A. D. 321 [= 316], A. D. 335 Extremo uitę suę [ERROR: no reftable :]Correxi ex suo tempore ab Eusebio, Nicomediensi episcopo, baptizatus in Arrianum dogma declinauit. [ERROR: no reftable :]Cf. Hier. Chron. A. D. 340 Quum bellum pararet in Persas, iuxta Nicomediam in Acirone, uilla publica, moritur anno ętatis suę LXVI
Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.