Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 15v --

aut exilio punierunt. Apius Claudius in carcere necatus est. [ERROR: no reftable :]Vir. ill. 21,2-3, ubi desunt decemuir et monte; seruitium pro seruitutem; facile pro sic facile; et accusator pro accusator; eius colloquio pro colloquio eius; eam...occidit pro quum eam... et occcidit; humeris pro humero; occuparunt pro occupauerunt; coegerunt pro pręceperunt

33.2. [ERROR: no reftable :](VIRGINIVS) O magni animi uirum Virginium! Filiam sibi charissimam suis ipse manibus necare maluit quam uiuam relinquere nequissimo iudici stuprandam. O pulchram populi Romani in scelestissimum hominem uindictam! Nec Virginia ipsa potuit honestius mori, nec Claudii flagitium iustius puniri.

33.3. [ERROR: no reftable :](X uiri) Decemuiri autem anno ab urbe condita CCCVIIII creati sunt et tertio anno depositi ob istud Apii Claudii scelus. [ERROR: no reftable :]Cf. Pomp. Laet. 'De decemuiris' , f. [Aiv] Datum erat eis ius summum, a quibus prouocatio non erat, datum etiam ut leges corrigerent et interpretarentur. Per eos leges duodecim tabularum latę, Hermodoro Ephesio autore in Italia [ERROR: no reftable :]Correxi ex Italiam exulante, ut quidam aiunt. [ERROR: no reftable :]Datum erat eqs.: cf. Pomp. Laet. 'De decemuiris' , ff. [Aiv] – [Aiv v]

34. [ERROR: no reftable :]Cf. CIL VI 1710 Loco quodam Romę in foro Traiani

CLAVDI CLAVDIANI. V. C.

CLAVDIO CLAVDIANO. V. C.

TRIBVNO ET NOTARIO. INTER

CAETERAS VIGENTES ARTES

PRAE. GLORIOSISSIMO POETA-

RVM. LICET AD MEMORIAM

SEMPITERNAM CARMINA AB

EODEM SCRIPTA SVFFICIANT

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.