Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 18 --

indulgens, sed omnium nequitiam coercens.

36.3. Quotus nunc quisque est qui non tantummodo lucrum suum quęrat et commune damnum clausis oculis obturataque pertranseat aure? Ita fit ut magistratus, qui ad eorum commodum quibus pręsunt instituti sunt, ad solum sui quęstum conuertantur.

36.4. Sed ne quędam hic dicta sine enarratione pertranseant, hoc quod [ERROR: no reftable :] Suprascriptum dicitur micandi consuetudine submota per id declaratur quod sequitur: digitis colludentibus. [ERROR: no reftable :](Micare) Micare enim per uices et sine ordine mouere est, ut illud Vergilii: Micat auribus et tremit artus. Micare etiam digitis sortiri dicitur. Varro: Micandum erit cum Gręco utrum ego illius numerum an ille meum sequatur. Cicero: Dignus est qui cum in tenebris mices. [ERROR: no reftable :]Micare enim eqs. : cf. Per. 1,163,3-9 (Verg. Georg. 3,84; Varro Sat. fragm. 396; Cic. Off. 3,77) Seuo lactante , [ERROR: no reftable :]Correxi ex lactente hoc est in pecude seuum, quod in aliis adeps. Seuo autem lactante, [ERROR: no reftable :]Correxi ex lactente id est eo quod circa lactes est. Lactes sunt per quas labitur cibus. Quę in cornigeris et in homine lactes sunt, hę [ERROR: no reftable :]Correxi ex heę in aliis dicuntur ilia. [ERROR: no reftable :]Lactes sunt eqs. : cf. Per. 2,773,12-14 Subgulari : subgular pars colli est quę gulę subiacet. A pecuariis : pecuaria sunt armenta, pecuarii armentarii. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 21,30,15-16

36.5. Hęc sunt, Dominice charissime, quę Romę incisis in marmore litteris adhuc extare memorantur. Ante autem quam ad aliorum
Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.