Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
id est hastilibus pampinis inuolutis et hedera. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Thyrsis' ? Et epulonibus ac bibulis: id est Bacchanalia agentibus. Potus prębeatur opipare: id est abundanter, ab opibus deriuatum. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 4,65,1; 7-8 Bibentes uero Bacchum clamoribus inuocabant "Hoe Bacche". 38.3. Vide quam profana ueterum religio per uinum insanire et gulę uentrique se se in seruitutem dedere, et hoc putare deo gratum fore quod sobrii cuiusque hominis iudicio reprobatur. Excusatio tamen aliqua prętendi potest his qui Deum uerum pręceptaque eius ignorabant, nostris magis imputabitur ebrietas, quibus ab Apostolo dicitur: (Ad Ephesios V) Nolite inebriari uino, in quo est luxuria. [ERROR: no reftable :]Eph 5,18 Et alibi: [ERROR: no reftable :](Ad Corinthios prima, VI) Ebriosi, inquit, regnum Dei non possidebunt. [ERROR: no reftable :]1 Cor 6,10, ubi neque ebriosi (...) regnum Dei possidebunt
39.
[ERROR: no reftable :]A 78v/3; cf. CIL V 6019
Ad S. Nazarium
L. GRAECINO POMPEIANO ANI- [ERROR: no reftable :] VIXIT ANNOS. XXIIII. MATER PO- SVIT AEMILIA POMPEIA ET SIBI. 39.1. Pulchrum sane et maternę pietatis plenum [ERROR: no reftable :]Post plenum ipse epitaphium delevit in funere filii epitaphium. Animulam iucundissimam uocat eum quo amisso se in morte et in dolore relictam testatur.
40.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL XI 1924 in fronte
PERVSII
DIVO ANTONINO PIO. C. EGNATIVS
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.