Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
82.1. A. RITIVS. Aulus Ritius. A. L. Auli libertus. VIAM STERNI, id est lapidibus tegi. LL S XXX . Sestertia triginta milia. Nota sestertii est duę [ERROR: no reftable :]Correxi ex due LL et unum S, quia sestertius (ut alibi diximus) [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 40,3; 140,3 duę librę sunt et semis.
83.
[ERROR: no reftable :]A 77/2; cf. CIL V 1260
AQVILEGIAE
DOMVM AETERNAM IVLIA AGAPE POSVIT OBSEQVENTI MARITO. 83.1. Sepulturam putauit domum esse ęternam mulier infidelis, rata eos qui sepeliuntur nunquam inde exituros. Nobis uero, qui credimus futuram corporum resurrectionem, non est domus ęterna sepulchrum, sed temporalis. Piis enim et fidelibus nulla alia ęterna habitatio est pręter cęleste regnum, nulla impiis pręter infernum. Ibunt hi (sicut in euangelio est scriptum) [ERROR: no reftable :]Cf. Mt 25,41; Mt 25,46 in ignem ęternum, iusti autem in uitam ęternam.
84.
[ERROR: no reftable :]A 77/6; cf. CIL V 631
Ibidem
.D. .M. SAVFEIA THREPTE. V. F. H. M. H. N. S. 84.1. Singulares litterę hoc habent: Diis manibus. V. F. Viua fecit. Viua enim sibi fabricauit sepulchrum et quum neminem secum iacere uoluit, subiunxit H. M. H. N. S., id est: hoc monumentum heredes non sequitur. 84.2. Timuit scilicet ne
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.