Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 43 --

Q. SIRTIVS CALLISTVS. VI . VIR.

AVG. V. F. SIBI ET LAECANIAE PRI-

SCAE CONIVGI OPTIMAE LIBER-

TIS LIBERTABVSQ. SVIS OMNIBVS.

93.1. Ergo breuis urna eos suscepit, quos ampla uix capiebat domus. Recte itaque satyricus poeta: Mors sola fatetur quantula sunt hominum corpuscula. [ERROR: no reftable :]Iuv. 10,172-3

94. [ERROR: no reftable :]A 81/4; cf. CIL V 3 Ibidem

PATER CVM FILIA. FRATER ET

SOROR. SOCER ET NVRVS. HIC

TANTVM DVO IACENT.

94.1. Hoc simile est illi quod de Hersalo et Merhalla superius recitauimus, [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 29 sed aliter exponendum. Filius de matre filium genuit et filiam. Hęc fratris facta est uxor: pater et filia hic sepulti sunt. Pater ergo et filia ex parte matris frater et soror sunt, ex parte filii socer et nurus sunt. Socer enim uiri et uxoris pater est, nurus filii uxor est. Atque ita hic tamen duo iacent.

94.2. Quod facinus, si non ad ostentationem ingenii confictum sit, nemo negabit quin fuerit maxime omnium execrabile atque detestandum. [ERROR: no reftable :](Cymon) Quanquam legimus et Cymonem, principem inter Athenienses uirum, Elpenicem sororem habuisse in matrimonio,
Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.