Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous page

Next page

-- 8 --

quamvis te inter sidera [9] post sera tempora collocabimus, tamen interim praeconia tuarum disputationum lectionumque in Gymnasio Patavino hincinde collecta; orationem etiam cum tractatu universali in divinas mathematicas (qui speculum astronomicum iure dici debet, terminans totam potentiam intellectus humani in omni scientia, quia compraehendit omnia humana atque divina) impressioni per me mandata (ut posteris etiam haec innotescant) ad te mitto. Reliquas vero tuas lectiones doctissimas lectas et legendas (bono communi consulendo) tibi imprimendas relinquo. Vale.

A3 ORATIO clarissimi artium et medicinae doctoris Federici Chrysogoni Iadertini in Academia Patavina publice habita

Dum quintum aetatis annum ducerem, una die utroque parente orbatus sum, concio ornatissima, nec amplius censores habere volui, sed vi superum et intelligentia non errante gubernatus primis elementis et grammaticae studiis me dicavi usque quo duo Civalleli, duo avunculi mei, duo philosophi acutissimi, duo oratores et poetae ornatissimi, duo huius almae universitatis moderatores insignes, me ad studia Patavina excitavere. Quibus brevi defunctis, legibus operam dare volui, in quibus habitis publice conclusionibus eisdem finem imposui. Et me divinis mathematicis ex toto dicavi, amore quarum accensus, non solum per totam Italiam, sed ferme per totam Europam peregre profectus sum sub diversis militando ducibus dogmata divi Platonis et Pythagorae secutus [10]. Cum autem me reflecterem supra me cognosceremque, quod scire nostrum sine dialectica est velut in tenebris deambulare, in quibus
Previous page

Next page


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.