Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous page

Next page

-- --

causas ultimas. Ideo etiam cognitio huius est nobilior, quam tota cognitio naturalis, etiam demonstrative habita, quia haec totam considerationem habet circa divina ministeria, circa organa suae ordinatae operationis, circa etiam praecones suae voluntatis ordinatae ab aeterno, quae sunt corpora caelestia; et haec eadem, sola extensione, habet considerare omnes effectus infra concavum orbis lunae, scilicet quaecumque sunt in sphaera activorum et passivorum. Haec enim est illa scientia, qua praeterita et futura praesentia facimus. Qua cognoscimus fatales dispositiones hominum ad mores et ad vitia. Ad exaltationes et depressiones [65]. Ad divitias et paupertates. Ad religionem et militiam ei oppositam. Haec est etiam illa quae de epidemia [66], annona, mutatione aëris, de electionibus D3 et huiusmodi; denique de toto statu, esse, passione et de tota fragilitate mundana. Ex quo clare liquere potest (secundum astrologos, philosophos et multo clarius secundum veritatem catholicam) astra non necessitare, maxime in animam intellectivam, a qua fluit nostra libera actio. Primo secundum astrologos patet, quia frustra essent tot libri ab eis de electionibus editi, si eligere nobis esset negatum, sed essent omnia sub necessitate. Frustra etiam imagines summa arte fabricandae ad sapientiam, ad bonam et malam fortunam, ad amorem et odium, ad nocendum inimicis et iuvandum sibi et amicis, iuxta illud Ptolemaei in Centiloquio verbo ix, quod vultus omnes, id est formae vel species huius saeculi subiectae sunt vultibus caelestibus; et ideo sapientes, qui imagines faciebant stellarum introitum, in caelestes vultus inspiciebant et tunc operabantur, quod volebant. Quae omnia cessarent si astra necessitatem ponerent; cuius etiam oppositum Ptolemaeus in Centiloquio dicit, scilicet sapiens dominabitur
Previous page

Next page


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.