Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous page

Next page

-- --

linea a.b. et [94] linea r. non aequidistant [95]. Tertium etiam faciliter probatur, scilicet quod punctus r. est impossibile, quod tangat lineam a.b., quamvis semper magis atque magis appropinquatur ipsi lineae a.b., quia x. punctus lineae c.x. semper tangit lineam a.b., ergo nullus alter punctus, G1 puta r. per tertium suppositum, et sic patet intentum scilicet, quod datur modus qualiter duas lineas rectas super eandem superficiem in infinitum ductae, et tamen numquam concurrere. Solutionem unusquisque quaerat. Placuit enim mihi litem tantam propria speculatione adinvenisse et vobis eam disputandam proposuisse.

De petitionibus et communibus animi conceptionibus: Capitulum x.

Quia Campanus ad bonitatem doctrinae addidit unam communem animi conceptionem, quam non video aliquem intelligere, quid nam sibi in illa Campanus dicere velit; imo cum ad illam deventum est, omnes post longam titubationem supine cadunt. Quae talis est: quanta est aliqua quantitas ad quamlibet aliam eiusdem generis, tantam et caetera. Hoc clarum est, sed per ea quae subdit, omnes certe involvit, scilicet hoc universaliter verum est sive antecedentes et caetera. Quae quidem animi conceptio est tota aurea et memoriae mandanda, quia facit ad scientiam mathematicam, logicam et physicam. Unde multas speculationes utiles ad omnes scientias ex hoc loco possem proponere, tamen studens brevitati aliquas adducam et eas declarabo. Primo tamen quid sibi velit Campanus, enodabo. Sensus vero suae propositionis talis est: quandocumque sunt plures quantitates sibi invicem proportionales, omnes comparatae adinvicem (in eadem coordinatione), vel etiam commutando proportiones,
Previous page

Next page


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.