Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous page

Next page

-- 128 --

primae propositionis, scilicet quod vult probare triangulum posse collocari super datam rectam lineam, tamquam passionem ipsius lineae; et arguitur sic: nulla species disparata 100 cum alia specie potest esse eius passio. Sed triangulus et linea sunt duae species disparatae 101. Ergo triangulus non potest esse passio lineae. Maior patet. Minor est Porphyrii in capitulo de specie, ubi dicit, quod triangulus est figurae species, linea vero recta, cum nullam superficiem claudere potest, figurae species esse non potest, quamvis Aristoteles primo Posteriorum textu commento 2. dicat, quod triangulus est passio lineae. Solutio: argumentum peccat per fallaciam aequivocationis. Quia neque Euclides, neque Aristoteles volunt, quod triangulus sit passio lineae, sed volunt, quod ipsa collocabilitas trianguli id est ipsa aptitudo lineae ad triangulum et ad omnes alias figuras super ipsam constituendas. Et sic cessat et dubium et contradictio Philosophi et Porphyrii et Euclidis. Primo notandum est, quod trianguli passio est habere tres angulos aequales duobus rectis, ut in xxxii. propositione primi huius. Quae propria passio est in actu et non in aptitudine, quamvis risibilitas, cum sit in actu, iam non est passio, sed accidens per actiones. Ex quo notandum est, quod quaedam passiones mathematicae sunt in actu et quaedam in potentia: g4 in actu (ut quod triangulus habet tres aequales duobus rectis) et quaedam in aptitudine (ut divisibilitas lineae in infinitum); quam infinitatem naturalis sponte repudiat. Haec tamen duplex natura dubium et contradictio Philosophi et Porphyrii et Euclidis. Primo notandum est, quod trianguli passio est habere tres angulos aequales duobus rectis, ut in xxxii. propositione primi huius. Quae propria passio est in actu et non in aptitudine, quamvis risibilitas, cum sit in actu, iam non est passio, sed accidens per actiones. Ex quo notandum est, quod quaedam passiones mathematicae sunt in actu et quaedam in potentia: g4 in actu (ut quod triangulus habet tres aequales duobus rectis) et quaedam in aptitudine (ut divisibilitas lineae in infinitum); quam infinitatem naturalis sponte repudiat. Haec tamen duplex natura passionum etiam in naturalibus reperta est, ut risibile in aptitudine, sed albedo cigni et nigredo corvi passiones sunt in actu. Quamvis Philosophus in post praedicamentis tangat hoc exemplificando de caliditate ignis et albedine nivis dicendo, quod quaedam sunt a natura sic datae
Previous page

Next page


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.