Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous page

Next page

-- --

– ubi enim prima est Barbara. Haec est Barbara, scilicet quicquid praedicatur et caetera. Sed in conclusione homo praedicatur de substantia particulariter. Ergo quicquid praedicatur de homine, praedicatur de substantia. Sed animal praedicatur de homine, in maiori (ut patet), ergo animal praedicatur de substantia per regulam. Tunc ultra, animal praedicatur de substantia: ergo quicquid praedicatur de animali, praedicatur de substantia per regulam: sed ipsa substantia praedicatur de animali in minori, (ut patet): ergo substantia praedicatur de substantia: et sic aliqua substantia est homo: quia aliqua substantia est substantia: quod est in fine abominationis. Nunc modo liceat nobis iterum digredi circa Aristotelem de multis speculabilibus ad propositum tamen applicando. Primo enim quare Aristoteles in prima figura accepit tria elementa scilicet a.b.c., quae adinvicem sunt contigua, inter quae est H2 una vocalis tantum et reliquae consonantes. In secunda vero figura accepit tres consonantes et nullam vocalem, scilicet n.m.x. ita tamen, quod inter n. extremitatem maiorem et m. terminum medium nihil medium cadit, sed sunt contigua, et tamen inter x. et m. cadit medium. In tertia vero figura nullam etiam vocalem, sed omnes consonantes accepit, videlicet p.r.s. ita tamen, quod inter minorem extremitatem, videlicet s.r. non cadit aliquod elementum medium, et tamen inter maiorem extremitatem et medium terminum cadit. Pro solutione huius nostri problematis notandum est, quod Aristoteles fuit regula in natura et quamvis in multis celaverit artem (ut hic et in libris Peri hermeneias 102), quam vobis una die reserabo; ubi est tota ars resolutoria et compositiva, sine qua non est scientia perfecta, sine qua etiam est negata abstractio quiditatis a quiditate usque ad ultimam quiditatem. Qua ignorata, si quid scimus, id certe confuse
Previous page

Next page


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.