Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
-- 522 -- uicturi erant. Frustra autem Herodes
sęuitiam suam in pueros exercuit. Non poterat interfici Dominus, nisi quando pro omnibus semet
interficiendum offerret.
Herodis igitur manibus elapsus fugit in Aegyptum, ut diximus. Deinde illo uita defuncto
reuersus est. Hoc quoque futurum prospexerunt sancti prophetę. Esaias: Ecce
Dominus — inquit — ascendet super nubem leuem, et ingredietur Aegyptum. Et
mouebuntur simulachra Aegypti a facie eius. Tunc enim illum in ulnis suis gestauit
mater. Quę ideo nubes leuis dicitur, quia, cum peperisset filium, nullum omnino humorem
sensit, qui grauaret uirginitatis eius integritatem. In figura autem fugę huius Rebecha filium
suum Iacob misit in Aram, ne ab Esau interficeretur. Et Dauid Saulis iram declinans transtulit
se in Palestinam ad Achim regem. Defuncto Saule reuersus est in Iudeam. Domino autem Aegyptum
ingresso corruerunt (sicut quidam tradunt) idola Aegypti, ut significarent gentibus ad
Christum conuersis colendorum deorum errorem in nihilum redigendum. Hoc figurauit arca a
Palestinis ablata; quam cum in templo Dagon posuissent, simulachrum collapsum in terra iacuit
manibus pedibusque truncatis formaque pristina penitus amissa. Ad hęc in Osee propheta est
scriptum: Ipse confringet simulachra eorum, depopulabitur aras eorum. Et in
Naum:* De domo dei tui interficiam sculptile et conflatile. Et in Zacharia:
In die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non
memorabuntur ultra. Et in Sophonia: Horribitis Dominus... attenuabit omnes deos
terrę. Reditum etiam Domini ab Aegypto inuenimus in prophetis pręuisum antequam factum
in Euangelio. In Osee propheta Deum Patrem audio loquentem: Ex Aegypto uocaui filium
meum. Hoc in Domino nostro Saluatore impletum Mattheus testatur. Et si de alio quam de
Messia hoc prędictum foret, etiam tum ab Hebreis eius assertio argueretur. Hebrea enim lingua
scripsit Euangelium. Recte igitur prophetę dictum usurpauit ad narrationis suę confirmationem,
ut, *corr. ex Naon
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|