Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 114 --

sunt, qui id gloriae non Achmetho Cossicio, sed cuidam Mustaphae Epeirotae tribuant, qui sane, dum ad Bazethem contenderet nuntiatum illi paternam mortem, inciderat in quendam eundem nuntium Gemio ferentem. A quo quum percepisset, quo iter haberet, fingit se quoque eodem properare, atque parum cautum obtruncat. Quo facto et Gemio mora iniecta est sedem paternam inuadendi, et Bazethi spatium datum Constantinopolim, ante quam frater quicquam noui consilii 133 caperet, perueniendi.

Bazethes igitur accepto regno, ut a pietate illud auspicaretur, patri regio more iusta magnifice persoluit. Mox militibus praeter consuetum stipendium iterum satis large donatis confestim aduersus fratrem qui iam in Bythiniam, qua ea Misiam contingit, ingressus erat, Prusaeque urbis suburbia diripiebat, exercitum misit, cum insigni duce Achimate Hiëdio, qui Hydruntem oppidum in Salentinis paucis ante mensibus Mechmethis Magni auspiciis expugnarat, atroxque regi Neapolitano Ferdinando bellum conflauerat. Bis itaque comisso praelio Gemius tandem profligatur, fugaque in Cariam, mox Alicarnassum delatus est. Inde tuto accessu impetrato Rhodum sese recepit.

Insula haec Liciae adiacet, urbemque nobilem eodem nomine uocitatam habet. Eam sacerdotes, qui et equites Rhodii dicuntur, imperio obtinent. Diuum Ioannem, eum quem nostri Baptistam nuncupant, patronum habent, ac tanquam tutelarem Deum colunt, cuius et imaginem in uexillis et signis militaribus depictam gerunt. Fundos, ex quibus magna percipiunt commoda, per omnes Christianae ditionis regiones possident. Nemo fere in eorum collegium admittitur, nisi illustribus ortus sit parentibus. Atque quum quis eorum sacris initiatur, sacramento adigitur ne duobus armatis hostibus per metum cedat.

In quatuor autem classes distributi sunt, quibus quidem omnibus unus praeest princeps, quem ipsi, ut diximus, Magnum Magistrum uocant. Vna classis diuinis tantummodo interest rebus, sacrificiaque procurat, nec in bello uersatur, nisi forte hostis alienae religionis eos lacesseret. Reliquae tres dignitate et fortunis inter se distinctae, armis deditae sunt. Prima enim est eorum, quos ipsi principes uocant: hi, sacerdotiis opulentis atque amplissimis instructi, magnum amicorum clientumque numerum semper apud se habent, quorum sane opera belli tempore maxime utuntur. His alii, sicut censu, ita dignitate inferiores sunt, licet et ipsi genere haud obscuri, et fortunis etiam mediocribus prediti sint. Postremi sunt nullo ferme honore, nisi quem uirtute propria compararunt, utpote qui neque sanguinis nobilitate, neque prouentibus, quos quidem nullos ex possessionibus capiunt, satis censeri possunt. [1]

Ad hos cum Gemius quinquaginta circiter fidis clientibus comitatus profugisset, credens apud Christianos, et hos quidem religione sacros, fidem inuiolatam fore, atque aliquid inde subsidii afflictis rebus accessurum, statim in custodiam traditus est. Interiectis aliquot diebus Rhodii equites ex collegii 134 decreto mittunt ad Bazethem cum his mandatis oratores, ut scilicet, si uellet fratrem in perpetua teneri custodia, solueret
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.