Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 120 --

quoque tempore incolitur, uiribus suis impari hoste destinato, uicinum agrum incursare, praedas agere, hostem terrere, [1] et in dies imbeciliorem reddere, suos rebus captis allicere, promptioresque ad militiae labores tolerandos efficere. Quibus quidem artibus breui maximum et apud suos et apud exteros adeptus est nomen. Itaque cum coepisset a finitimis uehementer timeri, cogitaretque, successu rerum inflatus, maritimas Asiae urbes, quae in ditione imperatoris Constantinopolitani erant, aggredi, morbo extinctus est, sepultusque in uico, quem diximus ab eius nomine Othmanliam uocari.

Orchano secundo eorum regi Amurathes I.

Post hunc Orchanus filius regnum accepit. Qui quidem parentem non animi solum magnitudine ac uirtute, sed etiam imperio superauit. Nam ad parentis regnum totam fere Bythiniam adiecit, expugnata prius Prusa urbe in radicibus Olympi montis posita, in qua ob cultorum frequentiam sedem regni constituit. Quam sane urbem intra paucos dies in potestatem redegit, Graecis, qui in ea praesidio erant, eam dedentibus, dum auxilium Constantinopolitani imperatoris, qui per id tempus cum finitimis in Europa bellum gerebat, desperant. Tametsi sunt, qui dicant Orchanum de priscis Turcis, quorum paulo 141 ante mentionem fecimus, Prusam coepisse.

Iamque Orchanus ad Caramani imperium aspirabat, bellumque ei inferre parabat, solus cupiens in Minori Asia regnare, quum eum ab hac expeditione maior spes forte oblata auertit. Per idem enim tempus Ioannes Palaeologus, Constantinopolitanus imperator, bello a Thracibus ac Bulgaris (gens Rhoxolanorum est Macedoniam incolens) uehementer premebatur, nec prorsus his resistere poterat. Itaque pessimo capto consilio et quod non modo Graeciae, sed etiam bonae parti Europae pernitiem erat allaturum, cum Orchano foedus iungit. Rogat mox eum sub stipendii pactione, ut in Europam cum copiis suis traiciat, Thracumque, ac Macedonum agros incurset. Turca primum per dolum haud se transiturum Hellespontum dicere, fingens se non audere exercitum in Europam transmittere, nisi prius in potestatem suam Sestos, nunc tenuis uicus, olim urbs nobilis, et apud poëtas magni amoris commertio celebris, [1] cum Callipoli traderetur.

Quod ubi haud difficulter Orchanus impetrauit, ratus Graeci dementia abutendum esse, totam insuper Chersonesum cum Lysimachia paucis post mensibus hoc praetextu petit. Quoniam, inquit, ad excursiones faciendas Turcis equorum multitudine opus est, qui quidem sine latiori soli spatio ali nequeunt, quo id commode fieri possit, oportere totam Chersonesum sibi tradi.

Obcaecatus erat Bulgarorum odio Graecus imperator, propterea nihil pensi habuit, dummodo uel propria ruina suas iniurias ultum iret. Itaque Chersonesum quoque confestim, non quidem socio ― quae enim firma societas inter homines diuersae religionis esse potest? ― sed hosti infestissimo habendam permisit. At Orchanus praeter spem nactus loca idonea ad regiones Christianorum, quod summopere optabat, depopulandas, mirum in modum laetari, frequentique incursione Graecorum hosteis uexare, interdum
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.