Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 126 --

Mehmethes ipse exędificauit, quo inde Pannonios Turcae incursarent. Alterum ad Vrpanum amnem ab Illyricis regulis constructum, Iaizam, ut supra dictum est, uocant. Vtrunque Hungari, duce Matthia Coruino, pulsis inde Turcis, ui coeperunt atque praesidiis nunc quoque obtinent.

Bis tantum cum hoste per se acie conflixit: semel cum Hungaris, a quibus haud mediocri caede apud Taurunum oppidum in confluentibus Saui et Danubii situm, nunc Nander Albam incolae nuncupant, est repulsus. Iterum ad 148 Euphratem cum Cassano, Medorum rege, ubi et optimum quemque ex suis in acie amisit, et hostis regis filium interfecit. Hic adeo incerta ab his regibus uictoria tunc pugnatum est, ut ab hoc praelio uterque pro uicto discesserit.

Quin etiam saepius et in Asia cum uariis hostibus, et in Europa, cum Hungaris maxime, per praefectos pugnauit. Quos etsi frequentibus uexauerit incursionibus, nunquam tamen acie superare potuit, sed contra saepius eius exercitus ab his caesus est. Quod quum saepe alias, tum illa expeditione maxime accidit, qua Mehmethes in eam partem Daciae, quam Hungari Transyluaniam uocant, copias praedatum miserat. Nam ex quadraginta millibus hominum uix quinta pars exercitus domum reuersa est, caeteris, regis Matthiae Coruini auspiciis, ductu uero Stephani Botheris, eo praelio interfectis, quo Cereris campum, ager est Albae Iuliae, strages Turcaica nobilitauit.

Caeterum Mehmethes cum circiter duobus et triginta annis regnasset, dum aduersus Syriae et Aegypti regem proficiscitur, in confinibus Mysiae et Bythiniae, non procul ab Olimpo monte, uita excessit. Sunt tamen, qui asserant opera Bazethis filii, qui patri in regnum successit, ueneno sublatum esse, non quod id quisquam pro comperto habet, sed, ut opinor, ab odio, quo pater filium propter eius ignauiam prosecutus est, ducitur coniectura. Satis enim constat Mehmethem de necando Bazethe cogitasse, quo Gemius, de quo supra meminimus, regni haereditatem acciperet. Hunc enim pater propter animi magnitudinem et unice amabat, et magni faciebat, egregiumque regem eum fore, et qui Othomanorum nomen summopere esset illustraturus putabat.

Turcarum mores describuntur.

Nec mirum est Turcas tantum imperium breui adeptos esse, quandoquidem praeter Christianorum quum desidiam tum discordiam, quae maxime hostili nos iniuriae exponit, his sunt praediti moribus, quos sane, modo non obstet Dei uoluntas, imperium neccessario subsequi solet. Etenim genus hominum est laboris, inediae, uigiliae, aestus, algoris tolerantissimum, animi ad omnia pericula, et ipsam mortem subeundam pro gloria et regis sui amplitudine promptissimi. [1] Vitam parcam ac duram, atque ab omni alienam luxu ducunt. Maior anni pars aut sub dio, aut sub tabernaculis fronde seu culmo intectis agitur, atque quum iter faciunt, uel in expeditionibus sunt, si sol aestiuus feruet, aut imber incesserit, eadem penula ex subcoactis 149 confecta equum pariter et dominum protegit.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.