Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 142 --

ex foedere repeteret: nondum enim Bazethes bellum Venetis, ut paulo ante dictum est, indixerat. Satrapes Graeco astu ― Trapezo enim, ut supra demonstrauimus, Graecorum colonia erat oriundus ― simulata amicitia uultuque ita composito, ut prae se ferret grauem in praedones indignationem, captiuos conquiri, repertosque statim reddi suis iussit, atque quo maritimis Dalmatis prorsus demeret metum ac incursionis suspicionem, profecturum se aduersus proximos Pannonios fingit. Huius rei fama ad Iadestinos Turcarum incursionem uehementer formidantes celeriter praefertur, fidesque famae propter hanc captiuorum restitutionem habita, tametsi a quibusdam Hungaricae ditionis Dalmatis per literas nuntiatum erat Iadestinis, ut sibi Turcarum haud paruam coactam manum, atque in maritimam oram procul dubio excursuram, cauerent. Itaque Iadestini in maximas inciderunt calamitates, quum hostium dolo, tum sua ipsorum imprudentia: neque enim alicuius fuit consilii auctore communi Christianorum hoste metum, qui sane eos conseruare poterat, deponere, et amicis plane utilia suadentibus credendum erat.

Paucis post diebus circiter quingenti Turcae partim equites, partim pedites praedae incitati auiditate rursus in maritimos Dalmatas incursionem fecerunt, [1] qui quum temere in agrum Scardonitanum, natura montibus asperrimis munitum, penetrassent, locorum angustiis, simulque Cossuli ― ex eo genere Illyrici hominis, qui se Romanos putant ― astu pene interclusi uix inde ad quadraginta ex suis amissis praeda nequicquam petita euasere. Id sane tenuis admodum solatii fuit Dalmatis pro tot 168 cladibus per eos dies acceptis.

Turcaica classis se in Sophiam insulam conuertit.

Thaudes accepto regis edicto extemplo Maleam uersus cum Achimathe nauigat, mox superato Asineo promontorio in quo Corone urbs sita adhuc extat, Methonem, ubi Venetam classem constitisse supra docuimus, proficiscitur. Verum quum aduerso uento coorto [1] iter prosequi nequisset, in insulam tribus millibus passuum a Methone distantem, Sophiam uocant, sese cum classe recępit, locatis ad fauces portus, in quo substiterat, omnibus onerariis ac turritis nauibus. Venetus imperator cum prope in conspectu hostis erat, classe e portu educta duo millia passuum in altum cum omnibus suis nauibus prouehitur, conuersisque in hostem proris ueluti pugnaturus atque ex latiore maris spatio naues suas remis concitaturus consistit. At Turcae existimantes Venetos pugnae se haud commissuros ― neque enim eos latebat senatum Venetum solere suis ducibus in expeditionem proficiscentibus mandare ne unquam summam rerum fortunae atque uniuersi certaminis periculo committant ― e portu Sophiae tertia diei hora progrediuntur; naues quae remis agebantur, propter litora cursum dirigebant, onerariis illarum latera in hostem uergentia claudentibus.

Quum ita Turcae haud minus formidantes quam formidolosi nauigarent, Andraeas Lauredanus, uir, ut inter Venetos non militiae, sed mercaturae deditos, audacia insignis, suane sponte an imperatoris iussu ― parum mihi constat, cum tribus ingentis magnitudinis
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.