Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 144 --

censebant, eodem inclinatis, constituunt Turcarum classem e portu egredientem onerariis primum triremibus, quae, ut diximus, sexdecim erant, adoriri ― sunt autem hae triremes sicut caeteris longis nauibus uelocitate haud comparandae, ita robore multo superiores ― deinde Gallicas emittere in hostem naueis, quibus sane hostis (tantum his roboris inerat) rostro suarum nauium nocere non poterat, neque etiam propter altitudinem oppugnatu faciles erant; Venetus demum imperator cum reliqua classe in perturbatum hostem ― ita enim futurum arbitrabantur ― impetum citra periculum faceret, totamque rem ex tuto gereret.

Ibi Gallus, Massiliensis classis praefectus, sublato risu, Rectum sane, 170 inquit, ac salutare consilium a uobis initum est, Veneti: sed quid prosunt bene consulta, nisi ea fueris mature executus? Immo, sicut extremi ingenii est non excogitare, quae in rem sunt, ita turpissimum, modo adsit efficiendi facultas, a recte adinuentis per ignauiam desistere. Putasne, Antoni Crimane, ad te nihil agentem ultro accessuram uictoriam? Scito igitur neque eum, qui non iaculatur, signo unquam potiturum, neque eum, qui non pugnat, uictoriam consecuturum.

Turcae siue per occultos nuntios, siue coniectura aliqua, siue fama timoris, quo Veneti in committendis praeliis utuntur, cognito Christianorum consilio, tertia fere uigilia subsolano leniter flante, sublatis uelis e portu sensim atque sine ullo strepitu (Gallorum enim auxilia uehementer timebant) procedunt Patrasque oppidum uersus, inde Rhion intraturi contendunt, et ipsi non nisi neccessitate coacti discrimen pugnae subituri. Iam circiter quindecim millia passuum perfecerant Turcae, quum rubente aurora hostes eos conspicati insequi coeperunt: itaque deficiente sub sextam fere horam uento illos consecuti sunt. Subsolanus enim sicut aestiui solis exortu uehementior fit, ita a meridie languescere primo, mox cadere, fauoniumque ab occidua regione, quo sol ipse tendit, excitare solet, quandoquidem litora praesertim sinuosa, qualia Dalmatiae sunt, unde hanc duco coniecturam, ictu solarium radiorum percussa talis existant causa motionis, atque iccirco ab ea regione, ad quam sol inclinat, uentus etiam utplurimum exoriri consueuit.

Turcae igitur a uento in malacia ac tranquilitate destituti uix sese iam commouere poterant. [1] Qua re conspecta Veneti in postremas hostium naues e tormentis missilia eminus adigere, seque ad pugnam expedire coeperunt. At Turcae neccessitate animos acuente proras in hostem conuertunt, ita demum concursuri, si ad littora, quae quidem a suis copiis subsidii ferendi causa insessa erant, effugium non pateret. Caeterum Veneti, ubi animaduertere Turcas dimicationem, ut ipsi credebant, haudquaquam subterfugere, statim in pelagus prouecti puppes hosti dederunt, nec praelium ulla ex parte committere ausi sunt. Quos Turcae eorum formidine abusi, dum per quatuor modo stadia probra ingerendo insecuntur, unam ex onerariis Venetam triremem, quas diximus grossas uulgo appellari, alteram Gallicam turritam nauim cursu adepti sunt, quae sane aut nauigandi
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.