Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 150 --

quidem adducta sunt in Bossinam circiter quatuor millia captiuorum, reliqui uero, quos fame enectos trahere difficile erat, interfecti, e quorum numero ducentos utriusque sexus, qui forma et aetate conspectiores uisi sunt, selectos tibi muneri misimus, praeter eos, qui e communi praedae aceruo ad quaestorem tuum de more relati 177 sunt. Accipies igitur, regum maxime, hilari uultu munera tuorum militum sudore parata, et quae in agro Veneto gessimus, Deo duntaxat et tuae accaeptum referes felicitati.

Rex simul his donis, simul rei haud omnino praeter uotum in hostico gestae nuntio admodum laetus Hadrianopoli hibernatum concessit, ibi per hyemem de bello aduersus Venetos magna iam contentione suscepto cum suis de integro consultaturus. Etenim casu Lodouici, quocum foedere, ut ante dictum est, erat uinctus, commutandam sibi rationem belli existimabat.

Caeterum tametsi satis memoria teneo quos suscepto operi constituerim fines, tamen sicuti Italia haud longo [1] Hadriatici maris interuallo ab Illyrico et caeteris regionibus, quarum praecipue euenta literis mandamus, dirimitur, ita nec remotior a proposito digressio uideri debet, si praesentium rerum ordine admonitus duorum Italiae principum, Alfonsi Secundi Neapolitani regis, et Lodouici Sforciae Mauri, qui aliquot annis Mediolanense administrauit imperium, horrendos ac miserabiles casus, tragoediaque quam historia digniores institutis inseruero rebus ― tametsi alterius exitum superius attigerim tantummodo ― quandoquidem ea res neque ab historia nostra tempore disiuncta sit, et Dei prouidentiam, assertorisque humani generis Christi illud dictum, quo affirmauit unicuique eadem mensura, qua quis aliis mensus fuerit, remensum iri apertissime comprobet. [2]

Educatio pessima Ioannis Galeacii; Ludouici Sfortiae malae artes et ambitio; Isabellae Hispanae ad patrem Alfonsum querelae.

Quum Alfonsus Secundus uiuente adhuc Ferrando patre regnum Neapolitanum per sese fere administraret (rex enim ingrauescente aetate haud inuitus filio mox in regnum successuro publica munera demandabat) tantis saepe cogitationibus animum fatigasse dicitur, quonam modo sibi ac posteris regnum stabiliret, atque contra molem Venetae fortunae in dies magis, magisque crescentem sese redderet firmiorem. Is igitur, ratus adiuncta nouae affinitatis necessitudine sese in Italiam uiribus multo ualidiorem fore, Ioanni Galeacio, Mediolanensium duci, admodum puero, atque iccirco sub tutela Lodouici Sforciae patrui constituto, filiam despondet, Ferrando patre id magis improbante quam abnuente. Augurabatur enim, ut erat satis circumspectus, eam, ut euenit, affinitatem ob satis sibi cognitam Lodouici Sfortiae ambitionem rebus Italicis magnae futuram perturbationi.

Itaque Lodouicus, dum tutelam fratris filii gerit, animaduertitque illum ad regni munia obeunda propter insitam ingenio socordiam haud idoneum fore, 178 quo ipse diutius ac liberius per speciem tutoris regnaret, in omnia uitia illum praecipitari
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.