Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 157 --

libenter subit, atque eo minus, quia ex rebus bene gestis solum fere regem decus et gloria manet.

Carolus amisso Neapolitano regno, quod sane, ut dictum est, non tam armis quam uoluntaria incolarum deditione occupauerat, suisque ex tota Italia pulsis, secundam in Italos, Venetos imprimis, decernit expeditionem, quam dum maximo conatu parat, neruorum resolutione, quem morbum Graeca uoce paralysim uocant, subito extinctus est, [1] sobole nulla ex sese relicta. Mos est apud Gallos, quos Francos appellant, foeminas ad regni successionem non admittere. Itaque decessoris regis sororibus praeteritis, Gallorum nobilitas Lodouicum Aureliensem longa cognatione stirpi regiae annexum in locum demortui regis sufficit. Qui quidem una cum regno, uxorem etiam ipsius regis in matrimonium accaepit, prima coniuge nouo inter Christianos exemplo repudiata, 186 apud quos sane coniugium non nisi morte alterius dirimitur.

Ferunt autem Aureliensem hoc consilio tantum facinus Alexandro Sexto Romano pontifice annuente admisisse, ne scilicet a Francorum regno Armoricae ciuitates, quas gentes nunc Brithones uocant, ad imperium et ius Annae, uxoris Caroli, spectantes deficerent, si illa alium uirum sibi matrimonio adiungeret. Haec enim mulier nulla in domo paterna uirili sobole superstite Brithonum regionem hereditario iure obtinebat. Nec mirum si tales nuptiae ab Alexandro Sexto Romano pontifice permissae sunt, quum et ipse Alexander filiam suam ex quadam adultera susceptam, atque cum principe Pisaurensium matrimonio coniunctam, e uiri thalamo aduersus leges pontificias abripuerit, atque alii in matrimonium sola fortunatioris coniugii spe dederit.

Ludouicus Sfortia a Gallis regno pulsus cum thesauro ad Maximilianum Austriacum fugit.

Lodouicus Sforcia ubi accepit Aureliensium ducem regem Gallorum creatum esse, ratus, ut erat, illum sibi infestum esse, atque inde rebus suis pestem impendere, quum ob quasdam ueteres simul et recentes offensas, tum quod ille, utpote legitima Philippi filia ortus, qui quidem ultimus Vicecomitum Mediolanense obtinuerat imperium iustiorem se ipsius Philippi haeredem existimabat, animo ualde laborare coepit, quanam potissimum arte imminens eluderet fatum. Iam enim iusta ultio appetebat pro fratris filio nefarie necato, alienoque imperio ui oppresso. Neque enim, ut impii arbitrantur, Deus negligit mortalia, quamquam hoc seculum seu mortalis uitae curriculum uidetur potius esse naturae quam iudicii.

Itaque dum ab se pestem auertere conatur, Galliarum prius pariter et Germaniae principibus nequicquam in nouum Francorum regem solicitatis, aduersus Gallicas copias iam Alpes transgredientes atque in se aduentantes parat exercitum, propriis uiribus tandem sese postea quam externa deerant auxilia defensurus. Coacta igitur magna militum ui castra in Ligustico agro ad urbem Alexandriam ducem exercitus sui locari iussit, ratus et eo Gallos, ut euenit, primum irrupturos, et tutius se ibi quam in agro Mediolanensi
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.