Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 159 --

agrique angustia per latrocinia ac rapinam magna ex parte uitam tolerantes in regiones Turcaicae ditionis frequentes faciebant incursiones. [2]

Turcae igitur eorum populationibus saepius uexati tandem ineunt consilium dolo Albanesios praedatores excipiendi. Itaque coacto equestri exercitu, qui et uiribus et numero hostibus superior esset, in agrum Naupliensem proficiscuntur. Quo ubi peruentum est, copias bifariam diuidunt, duae partes exercitus trans proximos montes conduntur, reliqui populabundi ad moenia urbis incedunt, quo elicerent hostes ad pugnam. Albanesii qui quidem consueuerant pauci etiam aduersus plures hostium pugnare, conspicati Turcas Christianis copiis numero haudquaquam superiores, conscensis equis temere atque inexplorato prouolant extra oppidum. Turcae Albanesiis se in hostem magno impetu inferentibus simulato metu cedunt, reiectis post terga scutis, ut in ueram effusi fugam esse uiderentur. Iam insequendi ardore Christiani praeterierant hostes in insidiis latentes: itaque eodem tempore et ab insidiis consurgunt Turcae, et simulatam sistunt fugam, atque in Albanesios longius ab oppido interclusos conuertunt equos, circunuentosque ita magna ex parte trucidant. Pauci etenim ex mille hominibus per nota diuerticula incolumes in urbem elapsi sunt.

Per idem fere tempus Turcaica biremis e Corinthiaco sinu, hostilem classem exploratum egressa, circa Cephaleniam insulam in Venetam forte incidit triremem. Turcae primo fugere conati, deinde ubi celeritate Christianae nauis iam uinci coeperunt, omisso remigio arma expediunt, plane aut pugnando periculum euasuri, aut cruentam hosti praebituri uictoriam. Veneti, arbitrantes Turcas desperata fuga uiuos deditione in hostium uenturos potestatem, ne in concursu biremem rostro discuterent, latus suae triremis cum latere Turcaicae nauis iniecta manu ferrea coniungunt, nondum uelis per securitatem subductis, quum alioqui classici praelium nauale inituri antemnas soleant dimittere, modo sint nauticae rei periti, [1] nec de fuga cogitent. Turcae ubi uident se ab hostibus religatos, fugamque praereptam esse, pars eorum tela 189 in hostes adigere coepit, atque ne saltu ad se irrumperent arcere, pars salute desperata circumspicere qua in hostilem transilirent nauim, ibique pugnando inter hostium corpora ab se occisa caderent.

Tandem quinque ex Turcis, animaduertentes Christianos segnius prae timore, quem hostium insperata incusserat audacia, decertare, in Venetam transiliunt triremem, funesque, quibus antemnae malo adnectuntur, abscindunt; uela una cum antemnis neccessario collapsa hostium capitibus incidunt, oculosque ac manus eorum obtegunt, simulque implicant. Non desunt occasioni Turcae, itaque occisis aliquot hostium pluribusque grauiter uulneratis, uinculoque ferreae manus, quam hostes iniecerant, abrupto, nauim suam strenuo repetunt saltu, hosteque [1] omnibus uerborum probris lacerato in Corinthiacum regrediuntur sinum, suis mox renuntiant Venetorum classem
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.