Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 21 --

fauorem tam efficax, quam paternae memoria iustitiae. Regina igitur animaduertens regulum omnia ad obtinendum regnum moliri, relicta regia in priuatas ciuitatis aedes sese recaepit, seu uim reguli metuens, seu, ut eo facto quasi e domo sua pulsa esset, se digniorem commiseratione faceret ac maius odium regulo conflaret. Proceres deinde supplex orat, ne se reginam legitime creatam deserant, priuatamque esse patiantur. Spondet praeterea, si Vuladislauum Hungariae regem declararent, seque ille, 23 quod quidem eorum fauore posse fieri sperabat, uxorem duceret, totum thesaurum regnante Matthia ab se qualicunque modo congestum in communem regni usum uersuram, rata et omnem rerum iacturam priuata uita leuiorem fore, nec difficulter pecunię detrimenta resartum iri, si uoti compos facta esset.

Principes qui Vuladislauum in Hungaria regnare optabant, quamquam Beatricem ne in regno quidem priuatam agere e republica existimarent, nedum reginam esse uolebant [1] - tantum odii siue reginae ipsius, siue regis Matthiae culpa in illam concaeptum erat (nam et illa, praeterquam quod sterilis esset, parum benefica habita est, et Hungarorum optimates quemadmodum in Matthiam, ita et in uxorem eius erant animati) ― tamen, ac si hac reginae sponsione clandestina eius praeda euoluta patefieret, [2] quo cumulatum argentum, ut sunt Hungari ueluti plerique mortales pecuniae auidi, extraherent, quicquid postulauit, se facturos promisere, Italica sane arte, ut Hungari impudenter praedicabant, aduersus Italam usi. Hungari enim Italicae genti fraudem maxime obicere solent, tametsi antiquis Romanorum moribus nihil minus quam perfidiae obiectio conueniat, quippe apud quos fides semper fuit sanctissime culta, omnibusque mortalium bonis antelata.

Ianus Coruinus ius suum in regnum paternum armis defendere minatur, et Petrum Insanum carcere liberat.

Caeterum Matthiae filius clausa iam regia, aduersariisque ab eius aditu prohibitis, atque cum fautoribus suis, tum thesauro locisque, quae praesidiis obtinebat fretus, paternum ad se regnum deferri haud dissimulanter petere incipit, minaturque se illud, si non licuerit optimatum uoluntate, ui occupaturum, atque armis ius suum defensurum. Atque quo plures sibi ascisceret fautores, Petrum cognomento Insanum, Colociensium pontificem, Visegradensi educit custodia, in quam ob ferox maxime ac intractabile ingenium a rege Matthia alienae insolentiae impatientissimo, adnitente etiam Beatrice eius uxore, quae et ipsa praesuli ob intolerabilem hominis in se acerbitatem erat infensa, coniectus fuerat. Quamquam sunt qui Petri arrogantiae proditionem quoque consiliorum regis Matthiae, cuius a secretis et magister epistolarum fuerat, adiciant, licet alii id illi ab inimicis falso obiectum arbitrentur.

Caeterum [1] pontifex Petrus sese domi priuatim continuit, [2] nec in senatorum concionem inferri ausus est, eo quod inimicos timeret, qui ei, si publicis rebus se ingessisset,
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.