Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
-- 214 --
regnum destinauimus, Selynis petulantiam armis reprimere in animo est, nisi quid forte
aliud uobis, quod magis e republica uideatur, in mentem uenit.
Ibi dum quisque subterfugit princeps sententiam promere, ne forte aut studium suum
alienum a regia uoluntate detegeret, aut uitae periculo eius consilii auctor fieret, quod
postea euentus minime probaret, Ionas Dalmata, praetorianorum militum, quos Turcae
Ianniciarios uocant, praefectus, fide in regem ad eam diem satis notus, et ob id minime
suspectus, simulans se nullius regiorum liberorum studiosum esse, sed potius reipublicae
Turcaicae curam habere, licet esset Selyni deditissimus, huiuscemodi uerbis usus esse dicitur:
Etsi difficile est regi de maximis rebus deliberanti consilium afferre, propterea quod
nemo ita prudens est, ut eum opinio aliquando non decipiat, quoniam ne bona quidem
consilia saepe ex sententia cedunt, quia Deus res mortalium suo potius arbitratu quam ex
hominum uoto agitat, tamen quum et meus in regem animus satis sit perspectus, nec
imprudentia quicquam detrahat fidei, sententiam meam primus dicere non dubitaui,
utcunque res casura est, eo magis quia, quod 256 honestissimum simul et tutissimum
uisum est, sequendum putem. Nulli nostrum, qui huic consultationi intersumus, dubium
est, quin Selynes aut armis sit reprimendus, aut si hoc periculosum nefasque, ut est, uidetur, arte aliqua procul hinc submouendus. Si rex iusserit armis aduersus filium uti, parendum omnino esse. Quis enim regi optimo ac sanctissimo potius non obtemperet quam
tam atrocis imperii munus exhorrescat? Sed ualde uerendum est, ne milites uel iurati in
obsequium regis non audeant, quum dimicandum fuerit, enses in regis filium stringere,
nisi rex ipse, qui quidem ob ualetudinem equo uehi nequit, huic tam nefario praelio,
utpote inter patrem et filium comisso, per se intersit, quandoquidem omnes regii serui
sumus atque ita instituti, ut perinde ac Deum in terris non solum regem, sed et liberos
eius habeamus. Propterea hoc quoque aduertendum est, an Turcaico imperio conducat
tutumue in posterum sit futurum milites ciuili bello assuesse, et seruorum manus regio
sanguine imbui. Et hoc dico ac si praelii euentum et uictoriam exploratam haberem, quod
si quid secus, quod omen Deus auertat, quam speraueras ceciderit, uerendum est, ne uictor malit esse memor fortunae beneficii quam necessitudinis ac paternae charitatis.
Quare citra ullum certamen ac rerum perturbationem censeo Selynem per speciem
honoris hinc ablegandum, atque ita illi, quod petit, concedendum, ut magis nomen quam
rem ipsam habeat, quo et tu minore negocio, quae destinasti, facias consiliumque tuum
exequi possis, et ille aliqua ex parte uoti compos hinc abeat. Nam quemadmodum regnum pluribus eadem auctoritate praeditis committere haud puto reipublicae expedire, ita
caeteros liberos contemnere, dum uni tantum prospicitur, parum tutum. Neque enim
homines accepta beneficia tam in officio continent quam iniuriae abalienant. Et quis credet Selynem, licet sit Bazethes regum iustissimus filiorumque amantissimus, non esse iniuria affectum, si ille tristis, utpote aditu et conspectu patrio prohibitus, discesserit?
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|