Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 246 --

more Othomanorum regum circum se habere consueuerat praeter sex millia peditum, quos praetorianos uocant, ad decem millia equitum, qui sane nusquam a corpore regis, dum in castris est, discedere solent. Turca igitur, conserto praelio ac uehementer per mutuum odium accenso, quum uidisset utrumque sui exercitus cornu ualde premi, Europaeos ingenti etiam cęde prope stratos (Asiaticis enim Sopheni, ueluti cognatis, quantum fieri poterat, parcebant), iamque Sophenos superiores ac successu rerum exultantes in subsidia Turcaica, ubi Selynes ipse curabat, impetum facere, iubet libratores ferreas pilas e maioribus tormentis in irruentem hostem torquere eumque a munitionibus arcere. Qui, ut imperatum erat, igni tormentis admoto plures suorum quam hostium 295 foede trucidarunt ― ita enim Turcae cum hostibus permixti erant, ut sine utriusque partis strage Sopheni ab hosticis munitionibus repelli nequiuerint. Qui si, ut fama fertur, copiam peditum, quorum opera Asiatici in bello prorsus non utuntur, habuissent, aut postero die certamen instaurassent, in munitiones hostium Turcis impetu hostili consternatis procul dubio irrupissent, uiuumque Selynem, et ipsum eodem metu attonitum, parumque mentis compotem coepissent.

Selynes mediam fere partem exercitus perdit; Ismahelis acies duce cadente inclinat; hinc Sopheni se noctu ex castris proripiunt; Selynes Taurim petit; per Cappadociam Amysum in hyberna recedit.

Porro Sophenis equitibus sicuti, ubi per turmas aduenere, uix ulla acies obstiterit, ita hi ad pedestrem pugnam obeundam nullius prorsus usus sunt, immobilium fere armorum grauitate, et cataphractarum pondere. Nam principes et nobilissimus quisque tegmine e ferreis laminis confecto utuntur; [1] pedibus stipendia facere apud ipsos inusitatum. [2] Ferunt hoc in praelio ad quadraginta millia Turcarum, cum decem et septem praefectis, fortissimis uiris, cecidisse. Ex Armeniis uero circiter mille et quingentos desideratos esse, inter quos dux insignis Aiax Deuius, dum hortatur suos castra hostium inuadere, sub ipsis Turcarum munitionibus peremptus est, pilula plumbea e minore tormento in frontem adacta, cuius casu maior prope pars Sophenorum turbata a castrorum oppugnatione auersa est. Cernere erat in campis, ubi depugnatum est, spectaculum adeo foedum ac horribile, ut Sophenis pariter et Turcis terror quidam pigritiaque posthac inter se manus conserendi incuteretur. Iacebant tot millia hominum caesa, e queis partim gladiis sagittisque, ac lanceis uulnera acceperant, partim tormentis lacerati conspiciebantur: his crura, illis humeri et manus, aliis capita a corpore diuulsa erant, quibusdam per pectus et costas pila lapidea traiecta effusis ac disiectis uisceribus totum corporis positum ac figuram confuderat. Nec minus foeda equorum caeterorumque iumentorum strages cernebatur.

Caeterum, quamquam Selynes dimidiam fere exercitus sui partem amiserit, fama tamen aduersae pugnae in Sophenos uertit, eo quod quum praelio facto uterque exercitus intra sua munimenta sese recepisset, Sopheni tormentorum inusitata atrocitate attoniti et perterriti relictis castris suis, praedae et commeatuum plenis, e conspectu
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.