Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 248 --

confugerat ad Ismahelem, a quo benigne exceptus liberaliter magnoque cum honore habebatur, data ei filia in matrimonium.

Primo uere Ciamachum expugnat; Alaudolam Armeniae regulum iugulat; regioni praesidium imponit; Constantinopolim redit; cum Hungaris ad triennium paciscitur.

Igitur Selynes, quum primum pabuli copia esse inciperet, ex hybernis mouit, [1] magnoque labore per Cappadociam Minoremque Armeniam tormenta aenea plaustris trahens ad Euphratem peruenit, qua is Melanta fluuium, ex Argaeo Cappadociae monte profluentem, accipit Ciamachumque oppidum in Maiore Armenia aedito loco positum praeterfluit. Valde enim cupiebat illo oppido potiri, ut et ibi praesidio imposito, circumque ea loca stationibus militum collocatis, prohiberet Sophenum auxilia Minoris Armeniae regulis portare. Quorum regiones ipse aggredi suoque imperio adiungere animo proposuerat, ne inter suum ac Ismahelis imperium ullus esset, qui hostilem exercitum suis copiis augere posset. Itaque traiecto cum copiis ac tormentis Euphrate breui ad spem eius euentus respondit. [2] Nam quum Ciamachum loco satis tutum esse uideretur, nec iccirco praesidio militum munitum esset, primo fere Turcarum impetu captum est. Turcae enim discussa tormentis muri parte, propugnatoribusque, qui fere oppidani, et ob id imbelles erant, inde missilibus submotis, per praerupta haud facile subeuntes in ruinas muri, qua oppidum custodiis nudatum erat, euadunt, oppidoque potiuntur, puberibus magna ex parte interfectis.

Quo ualido praesidio multisque tormentis firmato, in Minorem Asiam sese recipiunt. Ibi Selynes castris positis omnes regionum principes ad se accersiri iubet, quorum magna pars in fidem eius sese permiserunt. Alii Selynis fidei parum credentes ultra Euphratem refugere, atque ad Ismahelem sese contulerunt, rati illum nobilibus uiris profugium esse, utpote beneficiis ac munificentia notissimum, Selynem uero nulla mansuetudine humanitateue praeditum omnia serua et subiecta sibi uelle. Erat id temporis iisdem in regionibus regulus quidam, Alaudolam populares uocabant, qui sicut caeteros circa regulos opibus, ita et animo superabat. Qui quidem uocatus Selynem adire renuit, confisus tum asperitate locorum, quae incolebat, tum copiis suis ad iustum fere exercitum accedentibus. Ad haec non audebat Turcaicae fidei salutem suam committere, propterea quod, dum Selynes iter ad Euphratem haberet, Turcaicis commeatibus 298 infestus extiterat, seu praedae cupidine, seu Ismahelis partes aperte fouens. Neque enim dubitauerat Selynem eadem fortuna cum Ismahele pugnaturum, qua quondam Mehmethes, ipsius Selynis auus, cum Cassano, Armeniorum rege, pugnauerat. Quippe quum ex illo praelio aequo Marte discessum esset, [1] uterque tamen pro uicto abierat, altero alterius fortunae ignaro. Vnde satis apparet Selynem et consilio et animi magnitudine auum longe superasse: nempe qui clade dissimulata hostem secundae pugnae fructum sentire haudquaquam passus est, Tauri urbe, sede regia, statim a praelio occupata, indeque
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.