Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 27 --

priuatisque simultatibus ius amicitiae praetendere. Nam acie celeriter directa hostes collem subeuntes [3] ascensu arcere incipiunt, nec desistunt suos hortari, uti sese et regis filium ab iniustis hostibus et fidei uiolatoribus defendant, asserentes, ut sunt mortales suis erroribus defendendis parati, contra iusiurandum ac sacramenti religionem eum oppugnatum iri, qui scilicet uiuente adhuc patre rex ab omnibus esset dictus, omniumque fide in hoc data confirmatus.

Est autem fama satis constans regem Matthiam praefectos, ac quosdam ex purpuratis suis, caeterosque amicorum, quos propter summa in eos beneficia sibi etiam extincto fidos fore rebatur, iuramento adegisse, uoluntarione, an coacto, non satis compertum habeo, [1] uti filium sibi in regnum substituerent. Sed quoniam uita functi amicis fere carent, utpote penes quos neque gratiae neque maleficii locus est, iurati promissis haudquaquam stetisse creduntur, nec mea sententia ob id ullam culpam contraxere. Liberis enim, uti ego existimo, gentibus aut nasci legitimi reges, aut eligi debent, quandoquidem non iusto matrimonio nati iure gentium ad nullam paternae fortunae sortem admittuntur.

Qui tandem etiam profligatur et capitur.

Dum proelio utrique acriter contendunt Coruini enim, qui nondum acie excesserant, uenia fere desperata sese non nisi audacia tutos arbitrabantur, pars autem aduersa non secus ac in transfugas proditoresque instabat ― Iacobus Scytha, odio iram inflammante atque animum suggerente, equo calcaribus incenso in praefectum Transiluanum sese infert, ratus hostes aut remissuros pugnae ardorem, aut in fugam sese effusuros duce eorum occiso, nec difficilem de sene, atque ob id ad manum secum conserendam inualido, sperabat uictoriam. Quem ubi praefectus in se ire uidet, protinus in hostem equum conuertit, nullamque pugnae moram facturus lanceę ab armigero raptim sumptae innititur. Decorum enim censebat in conspectu duorum exercituum ducem multis bellicis operibus illustrem, in 31 extrema quoque aetate, singulare haud detrectare certamen.

Verum Iacobus, insperata Stephani perterritus alacritate, extemplo fugae se mandauit, ira, ut fit, quom insita animo deest audacia, timori cedente. Quod animaduertens quidam eques eius turmae, quam Quinque ecclesiarum episcopus adduxerat, Transiluano sese praefecto infestum obiecit, animo quidem haud impar aduersario, uiribusque etiam longe superior, modo hae arte et ingenio fuissent adiutae. Itaque acriter concurrunt. Praefectus licet aetate multo maior, rei tamen militaris peritior, aduersarium primo congressu cuspidis ictu equo deturbat, quem quidem uix sese a graui ictu attolentem, tametsi uulnus haudquaquam accepisset ― nam in corpus armatura munitum ferrum non penetrarat ― circumfusi Stephani milites capiunt, eiusque iussu incolumem conseruant, et quia Stephanus ciuem ab se deuictum occidere nefas putauit, et quia fortis uiri nihil motus audacia maluit uiuum suae laudis quam mortuum testem habere,
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.