Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 264 --

cum adiacentibus regionibus illius cultui attribuerat, acciri iussit. Qui nondum parentis morte palam facta Constantinopolim quum accessisset, praesentia sua Turcas in officio continuit; non tamen ausus est aedes regias (ita eum mater admonuerat) ingredi, prius quam per speciem inferias dandi corpus paternum extinctum uidisset. Verebatur enim circumspecta foemina, Salomonis mater, utpote cui satis perspecta erat admiranda Selynis simulatio, ne fama mortis falso emissa erga se filii mentem deprehenderet.

Porro quidam arbitrantur Selynem ne filium quidem patria dilexisse charitate, quam sane opinionem inde obortam reor, quia nec Selynes odio propter crudelitatem in suos caruit, et nemo unquam mortalium extitit consortis imperii [1] eo impatientior. Eam autem dominandi libidinem habuit, ut maximam et solam fere gloriam in maximo imperio sitam esse putaret, et ob id studiosior erat magnae famae quam bonae. Nam dum regni fines proferre, prolatosque stabilire cupit, neque fidem frangere, neque inhumana uti crudelitate dubitauit. Sed nec publicum odium expauit, maluitque metui a suis quam diligi. Praeter saeuitiam ac immensam dominandi cupiditatem 317 ne alieno quidem abstinuit, propterea quod auaritiae stimulis agitatus quosdam ex ditibus purpuratis, ut eorum bona inuaderet, interfecit, obiciens eis rapacitatem, quasi ingentes opes inique congessissent.

In aliis laudare licet hominem. Praeter morem Othomanorum regum neminem ad se adeuntem procumbere, aut genibus positis se uenerare passus est. Cibi et uini parcus fuit, somni etiam minimi, laboris, frigoris, caloris, inediae patientissimus, [1] ueste habituque uix a priuato discrepans, literarum, quibus Turcae utuntur, satis eruditus. Quum opus esset, uerba in concione facere non deerat ei dicendi facultas. Nihil libentius audiebat quam anagnostem gesta illustrium uirorum, praesertim Magni Alexandri legentem. Interdum uersus etiam sua lingua haud quidem amatorios componebat, sed quibus testaretur se cupidine gloriae uehementer flagrare. Fertur in libidinem masculorum paulo propensior fuisse. Alii nulla eum nisi ex permisso uoluptate usum affirmant: negabat enim regem obscenas aut incestas decere libidines, arbitrabaturque nihil magis aduersari res magnas gerenti quam immodicas uoluptates. In iudices parum integros et prouinciarum praefectos, qui repetundarum accusati et conuicti essent, seuerissime animaduertit. Impatientissime etiam suorum dedecora tulit. Nam sororem et fratris filiam, quum comperisset eas parum honeste pudicitiam habuisse, necari iussit.

Vita ex insita ambitione tristiori fuit, utpote qui ne conuiuari quidem cum amicis, nisi admodum raro soleret. Quum de bello suscipiendo deliberaret, amicorum quidem sententiam exquirebat, sed in capiendo consilio suam potius sequebatur. Suspicabatur enim duces, qui praesertim sub sene Bazethe diutius uixerant, quietis quam belli studiosiores
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.