Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 47 --

Ludouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber tertius

Maximilianus Austriacus de bello Hungaris inferendo cogitat, militem scribit, Austriae ciuitates in fidem recipit.

Dum haec in Hungaria geruntur, [1] Maximilianus Friderici Augusti filius ratus, ut erat, recuperandae Austriae tempus aduenisse, eo quod et Alberthus regnum Hungariae non mediocriter turbauerat, bonamque suarum uirium partem eo conuertere Hungaros cogebat, et quod ipsi Hungari maximis inter se seditionibus agitati extra regnum posita tueri non poterant. Ad haec ex regni petitione ac repulsae ignominia odio incensus de bello Hungaris inferendo coepit cogitare. Communicato igitur cum amicis consilio, [2] ad quos de magnis rebus referre solebat, ex omnium fere sententia bellum aduersus Hungaros susceptum est. Itaque mittit e uestigio conquisitores ad milites ex diuersis Alemaniae regionibus mercede conducendos, principes Alemaniae ad auxilia mittenda hortatur. Ad solicitandas Austriae urbeis, ut in fidem Ostricii imperii redirent, clam quosdam summittit, cum immunitate defectionis quoque ad Hungaros impunitatem ciuitatibus, Viannae maxime, quae regionis caput est, polliceri iubet.

Desciuerat autem haec urbs ad Matthiam Chugniadem Coruinum, clarissimum omnium post Attilam Hungarorum 54 regum (si necessaria, fame urgente, deditio defectio dicenda sit) cum obsidionis impatientia, tum odio Friderici imperatoris, qui, ut ante dictum est, quum nollet diadema, quo Hungarorum reges utuntur, restituere, bello a Matthia Coruino est uexatus. Itaque intra paucos dies circiter sex millia peditum mercenariorum ad Maximilianum, qui tunc Lincii delectum habebat, conueniunt. Praeter hos multi mortales uitam latrociniis tolerare assueti, fama huius expeditionis uulgata spe, ut fit, praedę eo confluxerunt, iustique fere exercitus numerum confecerunt. Ad hoc plęrique ciuitatum Alemaniae principes gratuitam operam ea in expeditione se nauaturos ultro pollicentur, atque pro uiribus copias Maximiliani augent, quo studium ac officium suum ei probarent, quem scilicet regem Hungariae futurum, consensu haud exiguae procerum partis, quae Vuladislauo suum non dedisset suffragium, falso persuasi arbitrabantur.

Hanc enim famam Maximilianus per totam fere Germaniam sagaci satis mendacio sparserat, quum ne caeteri Alemani, ab Hungaris uinci assueti, militiam metu detrectarent, tum ne maxime, qui Austriam Hungariae conterminam incolunt, in eius fidem redire dubitarent. Tametsi Alemani et uetere in Hungaros odio arderent, utpote cum quibus inimicitias, ueluti inter plerosque finitimos fieri solet, fere semper habuere, et uehementer cuperent detrimenta, Alemanico nomini proximo bello a Matthia Chugniade illata, aliqua ex parte per occasionem resarcire.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.