Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 53 --

illicerentur [1] euentu, huiusmodi apud amicos, prius quam proficisceretur, habuit orationem: [2]

Si armis uobisue inuitis, proceres, regnum Hungariae imperio meo adiunxissem, subiret forsan hoc tempore animum meum de uestra in me uoluntate dubitatio, propterea quod, qui ad parendum ui coguntur, aut illum cui parent odisse per timorem solent, aut certe obsequio colere simulato, quandoquidem uictoriam insolentia ac imperia semper fere importuna consequantur. [1] At quoniam et suffragiis uestris plane liberis ac uoluntariis rex a uobis lectus sum, his maxime praeteritis, qui nunc me una uobiscum odio simul et inuidia impulsi [2] oppugnatum ueniunt, quo me ab hac administratione depulso, uobis sub iugum missis, non quidem uestro more ac legibus praesint, quemadmodum legitimi reges praeesse debent, sed ueluti mancipiis uictorum praescripto, atque arbitrio dominentur, et ex quo rex designatus sum, nihil unquam quod animos uestros iure offenderet a me commissum est, haud ambigo uos mihi beniuolos esse, atque in omni fortuna fidos fore, uel si non modo Alemanus a uobis toties uictus, sed quiuis hostium fortissimus, et qui uera uirtute uobis formidinem posset inicere, regnum hoc inuaderet.

Est enim proprium Hungaricę uirtutis pro fide ac honestate quicquid aduersi uenire potest constanter tolerare, non autem ritu leuis uulgi inani strepitu terreri, uel quo interdum, more suo fluctuans, fortuna uideatur impellere, inclinari. Quae quidem his maxime superata obsequi demum solet, qui ei animo nulla eius procella fracto obluctantur. [1] Quare hortor atque obtestor uos, [2] uiri Hungari, uti hanc Alemanorum nouam audaciam non modo forti animo sustineatis, sed etiam fortitudinis uestrae et illorum ignauiae memores contemnatis, gerentes eum in hunc hostem animum, qui uictoribus solet esse in uictos. Nam neque morte Matthiae Chugniadis uestra uirtus imminuta est, neque Alemanis quicquam uirium accessit, nisi quod illi abutentes uestra discordia, quod quidem aliquando serui in dominos fecere, conantur iugum belli iure a uobis impositum, temere quidem, sed non impune, si uos uiri eritis, excutere.

Nec putetis me secus quam haec oratio indicat esse 62 animatum: nam re ipsa mox comprobabo me uerbis, ut quibusdam forsan uidetur, magnificis spem nequaquam simulasse. Posonio enim (quippe eo iam conquisitores a me missi exercitum e Boëmia euocatum contraxerunt) opportune reuertar, adducens mecum fortissimos uiros, quorum Alemani ne conspectum quidem, nedum arma poterunt sustinere. [1] Atque ita ueniam copiis instructus, ut non modo hostium spes ac nostri opprimendi fiducia uana euadat, sed etiam Hungarorum discordia, qua hostes fraeti in nos impetum faciunt, omnino comprimatur.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.