Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 59 --

Cerebbius tamen multo meliore conditione ab armis discessit: nam Garam et Santum Nicolaum, aduersae factionis oppida, eo bello intercepta retinuit. Prior uero Varanensis nullum nactus aduersarium, qui ei repugnaret, fraetusque tum regis absentia ac regni tumultu, tum regione a Buda, in qua urbe regia sedes est, procul distante, quasi longe ab arbitris ac censoribus amotus, arma coepit mouere. Nam in finibus Pannoniae fere ultimis, qua ea regio Dalmatas attingit, bellum finitimis excitauerat.

Id autem temporis optimatum potiores, qui per regis absentiam ius regiae potestatis habebant, Budae morabantur ita de publico soliciti statu, ut paruam admodum priuatae rei gererent curam, cum maxime uellent non modo proxima, sed etiam longe posita tueri. Itaque prior Varanensis regni perturbationem suamque cupiditatem in consilio habens, quicquid poterat uicinis adimebat ― iure, ut plerisque barbaris mos est, in uiribus posito ― quamuis ipse prior 69 sua se armis repetere predicaret. Quo facto regi quoque Matthiae Coruino aliquantulum notae inustum est, forte detecta eius iam fato functi seu fraude, seu suspicione fraudis. Nempe sicut ingentem gloriam saepius fortunae quam uirtutis beneficio assequimur, ita interdum nullo nostro merito, sed insperato quodam euentu incidimus in infamiam.

Ioannes Dalmata, sculptor illustris, regia munificentia eluditur.

Erat in Hungaria, quo tempore haec gerebantur, Ioannes Dalmata, illustris sua aetate scalptor. [1] Hunc rex Matthias Coruinus, quum ei, ex quibusdam eximiis operibus iussu ipsius factis, multum auri deberet, castello quodam ad Sauum amnem posito, una cum agro satis lato, ac frequentia colonorum instructo, ne pecuniam, cuius semper fere ob ingentes sumptus erat indigus numeraret, donauerat, siue cupiens hominem ex opifice in equestrem dignitatem prouehere ― magno enim studio ille rex ferebatur obscura illustrandi ― siue ambiguae possessionis donatione, ut erat ingenio callidus, opifici imponens pecuniis suis parcere uoluerit. Igitur, ubi scalptor animaduertit regis beneficium sibi ereptum esse, simulque mercede debita se fraudatum ― quippe hunc quoque prior, castello de improuiso occupato, possessione sua expulerat ― coepit non modo de aduersarii iniquitate conqueri, sed etiam regis Matthiae liberalitatem suspectam habere, quasi subdola largitione esset circumuentus. Et profecto si rex alienum patrimonium in scalptorem, cui ingentem pecuniam debebat, sciens contulit, non immerito fraudis est suspectus, quandoquidem de regio, non autem de alieno, et suę fortunae congruens scalptori merces erat soluenda, eo magis, quia praedium castello [2] et colonis instructum non opifici, sed equiti conuenit, qui scilicet antiquo regum instituto militare cogitur, et regnum ab hostibus armis tutari. Quo circa maxime accusandi uidentur horum temporum quidam reguli, qui supra quam decet his, quibus minime conuenit, largos sese interdum exhibent, quum in ornandis militaribus uiris ac de se bene meritis mirifice parci sint.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.