Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 86 --

quam collegam nouo exemplo in magistratu habere. Neque enim, ait, in eius substitui locum, nisi illi uirtute et consilio parem, rex 101 patietur, quum ea prouincia rectore belli peritissimo, uiroque magnae auctoritatis indigeat; quo non reperto, cui dubium esset, quin breui sit futurum, ut cum illo rex precibus agat, ut recipiat praefecturam, atque ita eum, magistratu sibi ultro restituto, maiore in honore apud regem aetatem acturum. Stephanus deposita praefectura ubi tandem resciuit Thomae fraudem, unius, ut fit, culpa omnibus sacerdotibus coepit succensere, iniuriam ferre aegerrime, atque de lege in sacerdotes, quo dictum est modo, ferenda consilia uolutare.

Vuladislauus, quum haec palam in uulgus ferrentur, consilio magis quam ui, utpote nondum in regno stabilitus, agendum censuit. Itaque et ipse ad consilium uocatus, quo scilicet senatus consulta simul honestiora uiderentur, simul regis praesentia, quasi auctoritate eius interposita, rata forent, ire quidem per se noluit, ualetudinem excusans, licet ea prospere uteretur, uerum eo Thomam praesulem suo nomine misit. Qui quum per speciem oratoris ad conuentum procerum eo maiore animo accessisset, quia ab eo concilio comes palatinus, qui solus post regem nobilium conuentum aduocare potest, abesset (aberat autem ne regem offenderet), dat uehementer operam cognoscendis aduersariorum consiliis, eorumque animis ad sanitatem flectendis, sibique ipsi potissimum reconciliandis. Quippe Thomam non modo Stephanus Bother ob supradictam causam odio habebat, uerum etiam tota fere nobilitas ei inuidebat, quia nouitas hominis immensae auaritiae coniuncta illustribus genere uiris inuidiae simul et odio, ut fit, erat, et quia, quum esset regi ob eximiam in partes fidem accaeptissimus, rebus omnibus moderari existimabatur.

Thomas igitur metu quam natura blandior, ut plęrisque nouis hominibus mos est, singulos procerum ambiendo ac benigne appellando, apparatisque epulis identidem accipiendo ― hac enim comitate Hungari capiuntur ― persuasit omnibus, ne quid ibi grauius contra regis uoluntatem in sacerdotes decerneretur, atque affirmans regem in rempublicam optime animatum, nec ulli rei, quae eis e publica utilitate uisa fuerit, aduersaturum, perpulit eos, ut quae seorsum in sacerdotes maxime deliberare constituissent, Budae praesente rege de his consultarent. Caeterum rex, satis intelligens nihil magis quam ocium noua humanis mentibus consilia subicere, [1] paucis interiectis diebus edixit, uti omnes principes profani, pariterque religione sacri, Budam 102 conuenirent. Atque ne haec concilii indictio cuiquam suspecta foret, sparsit in uulgus se de expeditione in Turcas suscipienda in conuentu nobilitatis consulturum, tametsi, ut rei quoque exitus ostendit, eo duntaxat praetextu dilatio et mora sanandis Hungarorum mentibus sit quaesita, propterea quod, quum esset rex eo tempore inops stipendii, nec caeteris etiam rebus ad bellum satis instructus, nihil non in opulentissimum hostem frustra conatus esset.

Quod cum Hungari ita rem se habere non ignorarent, neque enim latebant eos suae Turcarumque iuxta uires, prius quam de bello cum Turcis ineundo ad concilium referretur,
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.