Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522], Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nürenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica (, Nürnberg), Verborum 2137, Ed. Violeta Moretti [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [word count] [frankapanboratiocroatia].
Serenissime, illustrissimi reverendissimique principes, domini mei
observandissimi.
Grato recolentes animo vestra erga nos, immo erga christianam rempublicam, merita magni
illa quidem momenti immensas et immortales celsitudinibus vestris ex imo pectore gratias
agimus piis necessariis auxiliis; quae iussu et auctoritate vestra superioribus diebus ad
nos missa communem sacrosancte[ERROR: no reftable :]Correxi ex
Quapropter, optimi principes, vos iterum atque iterum nomine totius Croatiae, nomine universi generis christiani obsecro, laboranti Croatiae tandem subvenire et succurrere statuatis; qua supra sexaginta annos, ex quo Constantinopolis in Turcarum venit potestatem (mirabile et miserabile dictu), quod nulli adhuc regno contigit, sine aliquo christianorum praesidio ab iisdem feris hostibus assidue propemodum infestata, vexata, vastata est; quam nos proprio sanguine et multiplici mortis genere pro gloria ac tutela christiani nominis quantuliscunque viribus nostris Deo aspirante ad hanc usque diem defendimus. Amplius vero sine ope vestra, amplissimi principes, non possumus. Minima enim pars hominum remansit, qui tum et ipsi bis ac ter a Turcis venundati et redempti sunt; ita ut argentum, divitiae ac facultates defecerint. Spes unica nobis primum in Deo, deinde in celsitudinibus vestris sita est. Sacra Regia Maiestas Dei gratia Ludovicus,
Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522], Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nürenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica (, Nürnberg), Verborum 2137, Ed. Violeta Moretti [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [word count] [frankapanboratiocroatia]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.