Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

tabernaculo egressus, ne qua uel proditione uel ignauia excubiarum ab hostibus in castra per uallum aut portas irrumpentibus repente somnolenti milites opprimerentur, circuit omnes plateas, perlustratisque portis castrorum uigiles in soporem incumbentes monet, hortatur, precibus fatigat, diligenter posthac obseruent, nequid per tenebras detrimenti negligentia ipsorum capiat exercitus: nihil non exequitur et in castris mouendis quod uasa conclamata fuerint, et in iis metandis unde nulla necessitate prohiberi queat quominus quum liuerit euadat. In itinere uero per antecursores explorantur hostium aduentus: hi praemittuntur ad angustias, alii ad colles occupandos, alii iubentur in subsidium a tergo sequi. Interim sollicito de copiis et animis hostium oportune quispiam transfuga adducitur: is secreto interrogatus edocet sigillatim numerum atque ferocitatem aduersariorum, ut prę magnitudine diuisis aciebus ingrediantur: mox nunciatur adesse hostes in propinquo, magno instare impetu, uel pulueris indicio instar crassę nebulę continenter augescentis, ut necessario conferendę sint manus.

Tunc repente (ut fit) multa oritur trepidatio,
Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.