Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

ni re facili iudicio, tum in alienis negociis ęstimandis incredibili temeritate uanaque ac inconsulta persuasione sępius ad poenitentiam usque laborantis: nam quos uenia dignos ob tenuem suspitionem arbitraris, ualentiores ad spes perficiendas indulgendo efficis: atque etiam quum suspecti habeantur, maturius metu se liberare uel periculoso facinore coguntur. Tunc illud pulcherrimum donum Cyclopis exemplo in pręmium benignitatis exitio proprio breui compensandum. Et quamuis complures a sumenda de scelerosis hominibus pęna causę cohiberent, ne tamen pendeas animi ac subinde circumspectes (quum pręsertim audierim uulgo dici malum esse custodem diuturnitatis metum), omnia ferro, flamma, ruina excidenda sunt, unde aliqua periculi suspitio apparuerit.

SyLLA.

Recte ais, o Caesar, quando multa sunt in uita hominum turpiter et calamitose neglecta, emendatione tamen aliqua corrigi possunt: istius autem sceleris, si pręsens occasio negligatur, postea quum tanti ueneni uis continenter uetustate inualescens per capita multorum demanarit, nequicquam recuperandę facultas desiderabitur. At uereor ut omnibus abominantibus ac etiam extimescentibus tuam crudelitatem dicaris
Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.