Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

sunt: nihil aeque pestiferum gubernatoribus urbium arbitramur ac ubi ciuitas percussa metu odio in ipsum principem accenditur: scilicet ullę uires obstabunt quo minus imperio deiiciatur? dehinc extorris amissa patria et domo, si forte cum spiritu euaserit, miseram uitam exigat? certe nullę Dionysio Syracusano deerant opes ad stabiliendam tyrannidem pręter amorem ciuium, quamobrem turpiter eiectus apud alienos in sua calamitosa senectute ludibrio habitus est: nonne Macedones ob superbam dominationem Demetrium in bello deseruerunt? nunquid etiam simili de causa Tarquinius a nostris urbe non fuit exclusus? Caeterum inde facilius connicere licet quam friuolę sint opes tyrannorum, quippe triginta senissimi tyranni non potuerunt Athenis Thrasybulo, ciui exuli, resistere: ac (ut nostra rursus cum externis coniungamus) Romę decemuiris tyrannidem exercentibus haud cunctanter imperium abrogatum est. Quid quidem plęrumque non expectato uniuersorum consensu uel a custodibus in tyrannum irrumpitur, uel uxor iugulat per quietem, uel amicorum liberorumue indignatione, aut spe commodorum et honoris, aut desiderio uindicandę liberatis ex improuiso tyrannicidia
Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.