Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

orchestra consederunt: agnosco Syllam, Pompeium eiusque liberos, Catonem, Scipionem, Petreium, Domitium, Afranium, Faustum, L. Caesarem, et alios permultos, qui mecum de imperio et uita dimicarunt. Rursus in subseliis (quę res meum dolorem exulcerat) C. Marium cum C. filio, Carbonem, Lepidum, Cinnam, Sertorium, Curionem, Antonium, Dollobellam, et reliquos nostrę factionis in obscuro abiectos latere. In uarias mehercule sententias anceps distrahor: nec satis liquet damnem an rideam decreti huius auctorem, si modo quicquam huiusmodi uel princeps uel iudices uoluerint statuere, utrobique uictores et uicti, utraque pars Imperatores et Legati, illorumque pariter atque horum res praeclarę memorantur. Illi tamen fastigio euecti in humi depressi sunt: illis sublimis locus, his contigit abiectus. Porro mihi deberi supremam sedem uel inimici fatebuntur: quis enim temere se uel nostrae magnitudini uel gloriae ęquauerit? uictus in acie numquam, uictor semper euasi: splendidissimos triumphos ęgi, pulcherrima erexi Trophęa, ad extremum uitae perpetuum dictatorem et monarcham senatus populusque Romanus, Gręci et barbari uenerati sunt, ac ueluti numen aliquod adorarunt,
Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.